Liber Secundus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 1 : Intelligens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 109. 110. 111. :

    Insinuante Ioab ducens puerum Thecuitis

    Aggreditur David talibus eloquiis:

    Filius alter arat quem filius iste peremit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 14
    • Intelligens autem Joab filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum. ( S2, 14, 1 et S2, 14, 2) Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur Joab, eo quod viderit eum proAbsalom suspirare, et in eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 14
    • Intelligens autem Joab, filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalon, ( S2, 14, 1) etc. Cor regis versum esse ad Absalon vidisse dicitur, eo quod viderit eum idem Joab pro Absalon suspirare, et in eo intellexit, quod cor ejus versum esset ad Absalon.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 14
    • Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom ( S2, 14, 1). Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur, eo quod viderit eum idem Joab pro Absalom suspirare, et ex eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.