Liber Secundus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 15 : Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillae suae.

Poètes

Commentaires

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • In me, domine mi rex, iniquitas, et in domo patris mei; ( S2, 14, 9) rex autem, et thronus ejus sit innocens. Quasi diceret: Cave ne forte promissio tua inanis sit, quod non convenit tibi, qui rex es et Dominus, ut iniquitas inveniatur in te, sicut, et de /> me et domo patris mei, id est mei similibus. Quanto enim major es, tanto iniquitas tua deformior. Recordetur rex Domini Dei sui, ( S2, 14, 11) id est timeat Dominum Deum suum. Ut non multiplicentur, ( S2, 14, 11) id est, ut non permittat multiplicari et multipliciter insurgere: proximos sanguinis, ( S2, 14, 11) id est, cognatos interfecti ad ulciscendum; et tunc non interficient filium meum. Loquar ancilla tua, ( S2, 14, 12) etc. Accepta securitate de causa quam suam finxerat; nunc infert quo regem ad parcendum cogat proprio judicio, dicens: Quare cogitasti hujuscemodi rem; ( S2, 14, 13) id est, quod filium tuum ejecisti pro nece fratris, quod quidem contra populum Dei fuit; quia nocere poterit in posterum hoc exemplum populo Dei, si imitatus hoc fuerit populus, similiter hoc agens. Nunc igitur veni, quia bonum est parcere, et misereri. ( S2, 14, 15) Ideo veni, et loquar ad te regem Dominum meum verbum hoc, quod feci de filio meo. Quod sequitur: praesente populo, ( S2, 14, 15) in Haebraeo expressius invenitur: chi, chire, , id est, quoniam terruerunt me; quasi diceret quia terruerunt me illi, qui filium meum interficere voluerunt: ideo veni pro impetranda venia. Quod tamen, et in prioribus verbis convenienter intelligi potest, ut si sensus; veni ut loquar verbum, praesente, hoc est instante et urgente me populo, qui filium meum ad mortem exposcunt. Et dixit ancilla tua. Loquar regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae; ( S2, 14, 15) id est, si forte exaudiat me deprecantem pro filio meo. Et exaudivit rex. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum Domini mei regis, ( S2, 14, 16 et S2, 14, 17) ut judicium quod de mea causa fecisti, in tua conserves; quia tu sicut angelus Dei nec pro ira quam adversus aliquem habeas, nec pro gratia a veritate moveri debes. Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dexteram, nec ad sinistram est; ( S2, 14, 19) nusquam scilicet deviat quidquam ex omnibus, quae locutus es, quin ita sit ut dicis, quod scilicet manus Joab mecum est. Sapiens es in omnibus istis, ut intelligas omnia: hoc est quod expediat fieri in omnibus, quae agenda super terram. Captatio est, ut attendat qui agendum sit ut sapiens.