Liber Secundus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 26 : Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 14
    • Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur). ( S2, 14, 26) In Hebraeo igitur ita legitur:« Et quando tondebatur caput ejus, statuto temporetondebatur, » et reliqua. Non enim semel in anno, ut Latini codices habent, tondebatur, sed statuto tempore,id est in triginta diebus. Sed nos hanc opinionem aliquorum omittentes, simpliciter sicut apud nos legitur,videlicet quando tondebat caput(semel autem in anno tondebatur) legere decrevimus:quia hanc translationem ex Hebraico fonte haustam credimus. Porro autem quod ait:

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 14
    • Et quando tondebatur capillus, semel autem in anno tondebatur ( S2, 14, 26). In Hebraeo ita legitur: Et quando tondebatur caput ejus. Statuto autem tempore tondebatur: quia gravabat eum caesaries. Ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Non enim semel in anno ( S2, 14, 26), ut Latini codices habent, tondebatur caput ejus: sed statuto tempore, id est, de triginta in tringinta diebus.