Liber Secundus Samuelis

Caput 22

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 1 : Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 21
    • Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. Et ait: Dominus petra mea, ( S2, 22, 1 et S2, 22, 2) etc. Quaeritur cur solus septimus decimus psalmus tantummodo in libro Regum reperiaturconscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, quia regnumillud significat, ubi adversarium nullum habebimus. Et hoc est, quod in praetitulatione psalmi hujus scribitur: In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. ( S2, 22, 1)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 22
    • Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. Deus Dominus fortis meus: sperabo in eum, ( S2, 22, 1, S2, 22, 2 et S2, 22, 3) etc. Quaeritur autem cur solus decimus septimus psalmus ex libris Regum reperiatur conscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus reperitur, qui regnum illius significat, ubi adversarium non habemus. Titulus enim ejus est: In die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul ( S2, 22, 1). Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos; unde et illud persecutori, quem voce mactavit et in suum corpus trajiciens aliquo modo manducavit, intonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? ( Ac, 9) Quando autem eripitur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors, ( 1Co, 15) ut perveniatur ad regnum Dei. Dominus , inquit, petra mea, et robur meum ( S2, 22, 2). Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae, sed quatuor divisionibus subjacebit. Nam primo ordine Propheta loquitur, gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Circumdederunt me gemitus mortis. ( S2, 22, 5) Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaquam misertus ei medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit. « Deus qui accinxit me virtute. » Tertio, in rore misericordiae vox Christi Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus potestasque describitur. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus. ( S2, 22, 47) Quarto, iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Sequitur psalmus septimus decimus, et merito quaeritur, cur solus iste psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus: nec immerito psalmus iste regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significatur, ubi adversarium non habemus. Titulus enim ejus est: in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul ( S2, 22, 1). Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David, qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos? Unde ille persecutori, quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens, quodammodo manducavit: insonuit de coelo. Saule, Saule, quid me persequeris? ( Ac, 9, 4) Quando autem meretur eripere hoc corpus de manu inimicorum ejus? nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei.