Liber Secundus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 1 : Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 8
    • Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, et percussit Moab, mensus est eos funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum, ( S2, 8, 1 et S2, 8, 2) etc. Frenum tributi, quinque erant civitates Philisthinorum, quae frequenter Israelsibi tributarium faciebant: quas eis tulit David et humiliavit eas, fecitque sibitributarias. Unde et in Paralipomenon legitur: Humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae. ( Ch1, 18) Quod vero scriptum est de David: et percussit Moab et mensus est eos funiculo,coaequans terrae, hyperbolice debet accipi: non enim fieri poterat ut homines interradegentes, in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculosuperextenso comprobante, apparerent aequales: sed immensam humiliationem captae etoppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret ideo aequatos eosterrae, eo quod essent ejurati atque contempti, ita ut in nullo amplius homines interra degentes, possent eis nequitia coaequari. Hujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis: quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ( Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim non caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed adinsinuandam magnitudinem, ac multitudinem operum Domini,tali verbo voluit utiScriptura. Et in planctu David super Saul et Jonathan, aquilis velociores, leonibusfortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum. Qui candore nives anteirent cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice, pro sorte posuit, eoquod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: « Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. »Significat autem, quia tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibusquibus vellet, divisit quasi possessor quilibet agros proprios ad nutum suum, ductohuc atque inde funiculo, dirimit. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. ( S2, 8, 2) Et hoc allegorice dictum est, significans quod in sua potestate habuerit, nulloutique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, et quibus parceretsubjectis. Nam quod ait: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, tulitque frenum tributi, ( S2, 8, 1) etc., potest allegorice intelligi: David Philisthiim percussit, quia Christus Dominusde aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerat,confregit. Quod autem ait: Percussit Moab et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. ( S2, 8, 2) Occultam ipsius Domini nostri Jesu Christi dispensationem significat, qui quamex populo infideli, alios gratuita miseratione vivificans, ad aeternam libertatempraedestinavit, alios vero occulto judicio in sua impietate derelinquendo, in perpetuamorte damnavit. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasi, etcaeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit esse tributarias: mystice significantquod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis sibireddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devotecensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoeniciae, eodem vocabulo quo et Meseth ancillaeAbraham filius appellatus est: et Damascus interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinemhumanum inexplebiliter sitiebat: nunc mandata baptismate Christi, sublimis profectuvirtutum, sanguinis ejuspoculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea, quae tuleratde universis gentibus, sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos deuniversis gentibus convocat ad fidem suam: alios auri loco, hoc est sensu spiritalipraeclaros: alios argenti, hoc est eloquentiae nitore splendentes: alios veropraedicatione divini honoris sanctificat Domino, ut in ejus tabernaculo fideliterdeservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur?

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 8
    • Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, ( S2, 8, 1) etc. Frenum tributi quinque erant civitates Philisthinorum: quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant, quas eis tulit David, et humiliavit eos, fecitque sibi tributarios. Unde et in Paralipomenon legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos; et tulit Geth et filias ejus de manu eorum. ( Ch1, 18)

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 8
    • Factum est autem post haec, percussit David Philistiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philistiim ( S2, 8, 1) [mauvais référencement: S2, 8, 15] . Frenum tributi, quinque erant civitates Philistinorum, quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant, quas ab eis tulit David, et humiliavit eos, fecitque sibi tributarios. Unde et in Paralipomenon legitur: Percussit David Philistiim et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum ( Ch1, 18, 1) [mauvais référencement: Ch1, 10, 1] .
  • Liber 4, Caput 19
    • Ut tolleret David Getd, et filias ejus de manu Philistinorum ( Ch1, 18, 1). In Regum scribitur: Tulit frenum tributi ( S2, 8, 1), ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. Quidam putant de Adadezer dictum, necnon et de Thibahath et de Chun. In Regum Betha et Berothai. Betha interpretatur, requies. Berothai, fontes mei. Thibahat, macellum, Chun, percussus [Al. compercussus ]: propter derisionem enim in hoc loco immutatio nominum facta est.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Post haec percussit David Philistiim, et humiliavit eos, et tulit frenum tributi de manu Philistiim, et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae, ( S2, 8, 1 et S2, 8, 2) et reliqua.