Evangelium secundum Ioannem

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 25 : Sunt autem et alia multa quae fecit Iesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 8
    • Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, et percussit Moab, mensus est eos funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum, ( S2, 8, 1 et S2, 8, 2) etc. Frenum tributi, quinque erant civitates Philisthinorum, quae frequenter Israelsibi tributarium faciebant: quas eis tulit David et humiliavit eas, fecitque sibitributarias. Unde et in Paralipomenon legitur: Humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae. ( Ch1, 18) Quod vero scriptum est de David: et percussit Moab et mensus est eos funiculo,coaequans terrae, hyperbolice debet accipi: non enim fieri poterat ut homines interradegentes, in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculosuperextenso comprobante, apparerent aequales: sed immensam humiliationem captae etoppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret ideo aequatos eosterrae, eo quod essent ejurati atque contempti, ita ut in nullo amplius homines interra degentes, possent eis nequitia coaequari. Hujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis: quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ( Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim non caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed adinsinuandam magnitudinem, ac multitudinem operum Domini,tali verbo voluit utiScriptura. Et in planctu David super Saul et Jonathan, aquilis velociores, leonibusfortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum. Qui candore nives anteirent cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice, pro sorte posuit, eoquod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: « Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. »Significat autem, quia tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibusquibus vellet, divisit quasi possessor quilibet agros proprios ad nutum suum, ductohuc atque inde funiculo, dirimit. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. ( S2, 8, 2) Et hoc allegorice dictum est, significans quod in sua potestate habuerit, nulloutique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, et quibus parceretsubjectis. Nam quod ait: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, tulitque frenum tributi, ( S2, 8, 1) etc., potest allegorice intelligi: David Philisthiim percussit, quia Christus Dominusde aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerat,confregit. Quod autem ait: Percussit Moab et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. ( S2, 8, 2) Occultam ipsius Domini nostri Jesu Christi dispensationem significat, qui quamex populo infideli, alios gratuita miseratione vivificans, ad aeternam libertatempraedestinavit, alios vero occulto judicio in sua impietate derelinquendo, in perpetuamorte damnavit. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasi, etcaeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit esse tributarias: mystice significantquod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis sibireddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devotecensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoeniciae, eodem vocabulo quo et Meseth ancillaeAbraham filius appellatus est: et Damascus interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinemhumanum inexplebiliter sitiebat: nunc mandata baptismate Christi, sublimis profectuvirtutum, sanguinis ejuspoculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea, quae tuleratde universis gentibus, sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos deuniversis gentibus convocat ad fidem suam: alios auri loco, hoc est sensu spiritalipraeclaros: alios argenti, hoc est eloquentiae nitore splendentes: alios veropraedicatione divini honoris sanctificat Domino, ut in ejus tabernaculo fideliterdeservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur?

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 8
    • Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum.Factusque est Moab David serviens sub tributo, ( S2, 8, 2) etc. Quod scriptum est de David, Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae, » hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat, ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso comprobante, apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et expressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae: quasi adeo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes, quam terra ea quae nullos haberet homines, possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ( Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David: Aquilis velociores, leonibus fortiores. ( S2, 1) Cui simillimum est illud et saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. ( Verg, Aen, 22) Quod autem mensos eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, ex quod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. ( Ps, 77, 54) [mauvais référencement: Ps, 77] Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum ( S2, 8, 2). Et hoc allegorice dictum significans, quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit tributarias esse, mystice significat quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devote sensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoenicis eodem vocabulo, quo et Masec ancillae Abraham filius appellatus est; et Damascus interpretatur sanguinis poculum; Syria vero interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplicabiliter sitiebat, nunc mundata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea quae tulerat de universis gentibus sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de universis gentibus convocat ad fidem suam, alios auri loco, hoc est, sensu spirituali praeclaros, alios argenti, hoc est, eloquentiae nitore splendentes, alios vero praedicatione divina sonoros significat Domino, ut in tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 8
    • Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae ( S2, 8, 2), etc. Quod scriptum est de David: Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae ( S2, 8, 2), hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso funiculo super extenso comprobante apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et oppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae, quasi a Deo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes quam terra ea quae nullos haberet homines possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros ( Jn, 21, 25). Quomodo enim non caperet mundus libros qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. (voir: S2, 1, 17 et S2, 1, 23) Et in planctu David, aquilis velociores, leonibus fortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, eo quod funiculo solent agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. Et hoc allegorice dictum significans quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis.