Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 23 : Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores. ( S2, 1, 23) Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi: adjungens per hyperbolemtropum, similitudinem aquilae atque leonis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores, ( S2, 1, 23) etc. Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi, adjungens, per hyperbolis tropum, similitudinem aquilae atque leonis.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 8
    • Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae ( S2, 8, 2), etc. Quod scriptum est de David: Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae ( S2, 8, 2), hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso funiculo super extenso comprobante apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et oppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae, quasi a Deo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes quam terra ea quae nullos haberet homines possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros ( Jn, 21, 25). Quomodo enim non caperet mundus libros qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. (voir: S2, 1, 17 et S2, 1, 23) Et in planctu David, aquilis velociores, leonibus fortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, eo quod funiculo solent agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. Et hoc allegorice dictum significans quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis.