Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 21 : Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Et ait David: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos, ( S2, 1, 21) et reliqua. Propter casumfortium, et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsumlocum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum, sicut cuidam videtur,tamen non sine mysterio praesagandi, sicut paulo post ostendetur, beato papa Gregoriopropalante.
  • Liber 2, Caput 1
    • Quomodo ceciderunt fortes in praelio? ( S2, 1, 25) Subauditur in peccato suo. Jonathas et Saul, in excelsis tuis occisus es, ( S2, 1, 25) sicut superius diximus. Ideo, o Saul et Jonathan, in excelsis tuis, ( S2, 1, 25) hoc est in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es. Eccehistoriam. Caeterum spiritualiter quid est, quod David qui retribuentibus mala non reddidit,cum Saul et Jonathan bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, inquit, nec ros, nec pluvia, veniant super vos. Neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. ( S2, 1, 21) Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt,quatenus in eis nec ros necpluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine, sententiae sermo, siccaret? Sedquia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, morsnostri Mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum cordasignantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt in Christi, id est uncti, semorte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae roresiccantur. De quibus et bene dicitur: « Agri primitiarum esse non possunt. » Superbae quippeHebraeorum mentes, primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu,ex partemaxima, in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis, multitudine gentium fecundata, vix inmundi fine, Judaeos quos invenerit suscipit, et extrema colligens, eos quasi proreliquiis fruges ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. ( Es, 10 et Rm, 9) Possunt namque idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructusexarescente terra moritur, possessores terrae, sterilitatis damno feriantur, quatenusipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere,iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter vero David in persona sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui persuperbiamruentes, atque cum labentibus, vitae praesentis stadium decurrentes, abspiritali luce seclusi, lubricati, id est excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus,labuntur in saeculo: quod est lubricum (Gelboe enim montes, lubriciinterpretantur, secundum hanc intelligentiam), et spem recuperationis suae omittentes,proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum,semetipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est maligni spiritus, de interfectis spolia virtutumauferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei, intalibus evenit. Sed David noster, in membris, hoc est in electis et sanctis viris, corruentiumcasum gemit: nec laetatur in perditionemorientium, sed contradicit, ut urbibusAllophylorum, talis fama praedicetur, hoc est praecipit fidelibus, ut caute secustodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentesgaleam salutis, et gladium spiritus, hoc est verbum Dei, adversariis suis resistant,ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium inimicis suis faciant.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum; quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, ( S2, 1, 21) etc. Propter casum fortium et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum; tamen non sine grandi mysterio sicut paulo post ostenditur
  • Liber 2, Caput 1
    • Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, ( S2, 1, 21) etc.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, ( S2, 1, 17) id est artem sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis Philisthiim interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se defendere possent. Sicut scriptum est in libro justorum. ( S2, 1, 18) Quidam librum justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter Samuelem et David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum, legem Moysi interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex qua conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut fortassis illud in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu Amorrhaei in gladio et arcu. Alii librum justorum non hominum interpretantur, sed judiciorum vel praeceptorum. Ac si diceretur in libro juris, ut sit sensus, praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter observaretur, secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum. Clypeus fortium, ( S2, 1, 21) pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter exponens adjungit: Clypeus Saul. ( S2, 1, 21) Modus dicendi quando aliquid communiter proponitur, cui singularis executio adjungenda est. Hic fit in rerum exaggeratione, quando quid cum valida intentione narratur. Abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, ( S2, 1, 21) quasi non esset unctus oleo. Quasi hominis vilis, quasi hominis sanctificationem divinam non habentis. Deinde sequitur: A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum. ( S2, 1, 22) Ac si diceret. Non abiit retrorsum sagitta Jonathae in praeliis ut emissa unquam cassa resiliret a sanguine fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter penetravit effundens sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat. Jonathas in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te, frater mi Jonatha. ( S2, 1, 25 et S2, 1, 26)

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 2, Caput 12
    • Quid enim? quia David, qui retribuenti mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit dicens: Montes Gelboe, nec ros, nec pluviat veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo ( S2, 1, 21). Quid ergo, Saul moriente, montes deliquerunt, quatenus in eis nec ros, nec pluvia caderet? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul unctum et mortuum mors mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur: quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est, uncti, se morte miscuerunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur Gelboe montes a David maledicantur in morte Saul, et filiorum ejus ? (voir: S2, 1, 21) Si juxta litteram stare possit.
  • Liber 1, Caput 1
    • Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos: neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo ( S2, 1, 21). Sciri debet, quia veraciter Saul, qui post unctionem sancti chrismatis, a quo et Christus Domini vocatus est, ab hostibus occidi meruit, mortem veri Christi, quam sine culpa subire dignatus est, insinuat. Montes quoque Gelboe, in quibus interiit, superbos Judaicae plebis conatus, quibus contra victorem vitae rebellabant, insinuant. Unde bene Gelboe volutatio, sive decursus interpretatur: volutabantur enim in sorde peccatorum juxta illud proverbiorum: et sus lota in volutabro luti; ( 2Pi, 2, 22) atque a rectitudine viae salutaris aberrantes, jam jamque ad inferiora, hoc est hujus saeculi desideria foeda decurrebant, ob quorum desiderium regem coeli et terrae in mortem tradere non dubitabant, propter quod eis merito optatur, ne rorem de coelo, pluviamve suscipiant, quod hodie rebus ipsis videmus expletum in eis, quod illos gratia coelestis deserens ad plebem gentium translata est; quod etiam Isaias sub figura vineae futurum illis ex persona Domini comminatus est, dicens: et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem ( Es, 5, 6) [mauvais référencement: Es, 6] . Quod est aperte dicere: Apostolis atque Apostolicis viris omnibus mandabo, ne illis ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod a se repulerunt, indignos in sua sterilitate vacuos, ac perpetuo igni comburendos relinquant. De quibus, et bene dicitur: ut agri primitiarum esse non possint: superbe quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt; quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt: sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in fine mundi, Judaeos, quos invenerit, suscipiet, et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel, quasi arena maris, reliquiae salvae fient. ( Rm, 9, 27 et Es, 10, 22) Possunt enim idcirco Gelboe montes ore Prophetae maledici, ut dum fructus ex arescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam accipiant, qui apud se, mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. Nec tibi absurdum videri debet, ut mala reproborum acta, boni aliquid significent: aut rursum bona justorum opera in contraria significatione ponantur; lege enim Moralia sancti Papae Gregorii, ubi exposuit, quomodo beatus Job maledixit diei suo dicens: Pereat dies, in qua natus sum ( Jb, 3, 3), etc., et videbis quia usitatissimum est in Scripturis, ut et bona in malorum significatione, et in sanctificatione bonorum mala hominum gesta accipiantur. Denique Uriam fidelissimum David regis militem ad piissima atque innocentissima ejus opera, vel dicta in mala significatione, et contra ipsum David in maximo suo scelere in bona accipiendum interpretantur: alioquin si non et per mala bonum, et malum significari per bona posset, nunquam liceret nigro atramento nomen Dei, sed semper lucido auro debere scribi, quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, nec rursum in titulis Psalmorum nomen Absalon, et Doech hominum reproborum minio fulgente, sed solo atramenti colore deceret adscribi. Sicut ergo in paginis librorum quovis colore, et mala possumus, et bona absque ulla reprehensione figurare, ita etiam in parte significationum, per quaelibet hominum gesta, et bona rectissime, et mala possunt exprimi: quamvis, et multo saepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona per bona, et mala figurari per mala. Sicut autem in pictura parietum, neque obscurum Aethiopem candido, neque candidi corporis, sive capilli, Saxonem atro decet colore depingi, ita in retributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, ac qualis erit actu, talis etiam parebit in judicio; neque omnino ad rem quid quisque figurarit, sed quid egerit pertinebit.