Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 19 : Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt. ( S2, 1, 19) In Hebraeo habetur, « super excelsa tua, » et est sensus: O Saul, super excelsatua, gloriosi Israel interfecti sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una tecumperierunt. Inobedientia namque pro idolis, id est excelsis, reputata est, sicut est illud inlibro Samuelis: Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. ( S1, 15, 22) Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae,nolle acquiescere. Sed quod ait:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exsultent filiae incircumcisorum, ( S2, 1, 19 et S2, 1, 20) etc. Obstupescens propheta gemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibet ne ullus laetetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon civitates sunt Allophylorum.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 1
    • Inclyti tui Israel super montes tuos interfecti sunt ( S2, 1, 19). In Hebraeo habetur, super excelsa tua. Et est sensus: O Saul, gloriosi Israel super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccato inobedientiae tuae una tecum perierunt. Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut est illud in libro Samuelis: Melior est enim obedientia, quam victimae: et auscultare magis, quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere ( S1, 15, 22 et S1, 15, 23).