Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 25 : Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Quomodo ceciderunt fortes in praelio? ( S2, 1, 25) Subauditur in peccato suo. Jonathas et Saul, in excelsis tuis occisus es, ( S2, 1, 25) sicut superius diximus. Ideo, o Saul et Jonathan, in excelsis tuis, ( S2, 1, 25) hoc est in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es. Eccehistoriam. Caeterum spiritualiter quid est, quod David qui retribuentibus mala non reddidit,cum Saul et Jonathan bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, inquit, nec ros, nec pluvia, veniant super vos. Neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. ( S2, 1, 21) Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt,quatenus in eis nec ros necpluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine, sententiae sermo, siccaret? Sedquia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, morsnostri Mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum cordasignantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt in Christi, id est uncti, semorte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae roresiccantur. De quibus et bene dicitur: « Agri primitiarum esse non possunt. » Superbae quippeHebraeorum mentes, primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu,ex partemaxima, in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis, multitudine gentium fecundata, vix inmundi fine, Judaeos quos invenerit suscipit, et extrema colligens, eos quasi proreliquiis fruges ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. ( Es, 10 et Rm, 9) Possunt namque idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructusexarescente terra moritur, possessores terrae, sterilitatis damno feriantur, quatenusipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere,iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter vero David in persona sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui persuperbiamruentes, atque cum labentibus, vitae praesentis stadium decurrentes, abspiritali luce seclusi, lubricati, id est excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus,labuntur in saeculo: quod est lubricum (Gelboe enim montes, lubriciinterpretantur, secundum hanc intelligentiam), et spem recuperationis suae omittentes,proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum,semetipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est maligni spiritus, de interfectis spolia virtutumauferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei, intalibus evenit. Sed David noster, in membris, hoc est in electis et sanctis viris, corruentiumcasum gemit: nec laetatur in perditionemorientium, sed contradicit, ut urbibusAllophylorum, talis fama praedicetur, hoc est praecipit fidelibus, ut caute secustodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentesgaleam salutis, et gladium spiritus, hoc est verbum Dei, adversariis suis resistant,ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium inimicis suis faciant.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro, ( S2, 1, 24) etc. (voir: Hebr, sl) Vestiebat eas coccino, et praebebat ornamenta aurea cultui earum de praedis hostium quas agebat. Quomodo ceciderunt fortes in praelio: subauditur in peccato tuo: Jonathan in excelsis tuis occisus est. ( S2, 1, 25) In Hebraeo non habetur est. Est enim sensus: O Saul, Jonathan, in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiae tuae, occisus; subauditur, est. Ecce rex et propheta David, qui retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit, dicens:

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, ( S2, 1, 17) id est artem sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis Philisthiim interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se defendere possent. Sicut scriptum est in libro justorum. ( S2, 1, 18) Quidam librum justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter Samuelem et David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum, legem Moysi interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex qua conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut fortassis illud in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu Amorrhaei in gladio et arcu. Alii librum justorum non hominum interpretantur, sed judiciorum vel praeceptorum. Ac si diceretur in libro juris, ut sit sensus, praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter observaretur, secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum. Clypeus fortium, ( S2, 1, 21) pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter exponens adjungit: Clypeus Saul. ( S2, 1, 21) Modus dicendi quando aliquid communiter proponitur, cui singularis executio adjungenda est. Hic fit in rerum exaggeratione, quando quid cum valida intentione narratur. Abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, ( S2, 1, 21) quasi non esset unctus oleo. Quasi hominis vilis, quasi hominis sanctificationem divinam non habentis. Deinde sequitur: A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum. ( S2, 1, 22) Ac si diceret. Non abiit retrorsum sagitta Jonathae in praeliis ut emissa unquam cassa resiliret a sanguine fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter penetravit effundens sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat. Jonathas in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te, frater mi Jonatha. ( S2, 1, 25 et S2, 1, 26)

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 1
    • Quomodo ceciderunt fortes in praelio? ( S2, 1, 25) subauditur, in peccato tuo. Jonathan in excelsis tuis occisus est ( S2, 1, 25). In Hebraeo non habetur, est ( S2, 1, 25). Est enim sensus: O Saul, Jonathan in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur est.