Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 6 : Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 1. 2. :

    Fert Amalechites quoniam Saul ipse peremit,

    Protinus in Siceleg David eum perimit.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (31.) Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus. (voir: S2, 1, 2) Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam, quae facta est in populo: (voir: S2, 1, 6) insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus. (voir: S2, 1, 15) At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: (vers. XII, 17) planxit David hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus ( S2, 1, 17) [mauvais référencement: S2, 1, 18] . Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18). Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18); ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, ( Nb, 21, 14) cujus in libro Numerorum mentio est, (voir: R3, 32 et R3, 33) neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod in libro dierum dicitur: reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae ( Ch2, 9, 29), et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi ( Esd, 7, 6) [mauvais référencement: Esd, 1, 7, 6] : velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit, et in epistola regis Persarum Artaxerses Rex regum Ezrae Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).