Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 29 : Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Ieroboam filium Nabat.

Poètes

Commentaires

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 7
    • Et praecepit ut docerent filios Juda arcum ( S2, 1, 18), etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan: Et praecepit ut docerent filios Juda arcum ( S2, 1, 18), hoc ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18), ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est; neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium; vel quod in libro Verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis. In visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabath ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciarum opes hostili igne consumpta est. Ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysis ( Esd, 7, 6). Velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebraei habebant repererit. Et in epistola regis Persarum: Artaxerxes rex regum, Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 35
    • Admonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibushujus mundi feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam usque adidololatriam cecidisse describitur, quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet,adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia eum funditus deseruit,eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina custodivit, nisipostquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero de caeteris operibus ejus quae dicit, eum vehementer arguitScriptura sancta atque condemnat, et nihil de poenitentia ejus vel in eumindulgentia Dei omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quid posteriora ejus male gesta, quid saltem inallegoria boni aliquid significet haec flenda ejus submersio, nisi forte quisdicat mulieres alienigenas quarum amore deceptus est, significasse electasEcclesias de gentibus; posset enim fortasse hoc non absurde intelligi, si illaepropter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus; cum vero ipsepropter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boniconjici possit, nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significarepotuisse, sed malum; apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentiaet subversio terribilis. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum et posteriusmalum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul et uno tempore ostenditur;nam bono illius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatosputo, tamquam in unitate areae: sic in illo uno homine bonos in granis, malosin paleis, aut certe in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos inzizania. Illud vero quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt,et duae relictae, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem salvae factae sunt (voir: Rm, 11, 5) . Quod vero unitas pallii prophetae in duodecim partes scissa est, ex quibusscissuris Jeroboam decem accepit, hoc figurasse videtur, quod concordiaEcclesiae ab haereticis conscissa, ipsi magistri erroris a quibus unitas divisaest, plebem deceptam quam suo errore a catholicis dividunt, tyrannice sibisubditam detinent. Post multa alia refert Scriptura, et dicit: Reliqua autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro Verborum Salomonis. In libro vero Paralipomenon, quem Graeco vocabulo taliter nuncupamus, quemnos Latine Praeteritorum possumus dicere, ita de Salomone scriptum est: Reliqua vero operum Salomonis primorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam ( Ch2, 9, 29). Hos libros hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posseasseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentioest, neque librum Justorum, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejussapientissimas de lignorum natura herbarumque omnium, itemque jumentorum,volucrum, reptilium et piscium; vel quod jam ex libro Dierum protulimus, ubidicit: Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam Nabath ( Ch2, 9, 29); et multa hujusmodi volumina, quaeScriptura quidem probat, sed hodie constat non esse; vastata namque a ChaldaeisJudaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opeshostili igne consumpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta Scripturacontinentur libri, postmodum Esdrae pontificis et prophetae sunt industriarestaurati.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 10
    • Reliqua autem opera Salomonis priorum et novissimorum ( Ch2, 9, 29). Priorum, antequam praevaricatus esset: posteriorum, postquam praevaricatus est.
  • Liber 5, Caput 11
    • In visione quoque Jaddo videntis ( Ch2, 9, 29) [mauvais référencement: Ch2, 10, 4] . Jaddo ipse est prophetes, qui ad arguendum Jeroboam pro altari, quod fecerat, a Deo missus est in Samariam.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (31.) Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus. (voir: S2, 1, 2) Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam, quae facta est in populo: (voir: S2, 1, 6) insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus. (voir: S2, 1, 15) At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: (vers. XII, 17) planxit David hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus ( S2, 1, 17) [mauvais référencement: S2, 1, 18] . Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18). Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18); ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, ( Nb, 21, 14) cujus in libro Numerorum mentio est, (voir: R3, 32 et R3, 33) neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod in libro dierum dicitur: reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae ( Ch2, 9, 29), et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi ( Esd, 7, 6) [mauvais référencement: Esd, 1, 7, 6] : velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit, et in epistola regis Persarum Artaxerses Rex regum Ezrae Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).
  • Liber 3, Caput 2
    • In libro Paralipomenon, quem Graeco vocabulo taliter nuncupamus, quem nos Latine praeteritorum possumus dicere, ita de Salomone scriptum est : Reliqua vero operum Salomonis primorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Hieroboam ( Ch2, 9, 29). Hos libros hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant; sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est (voir: Nb, 21, 14) : neque librum Justorum (voir: Js, 10, 13) : neque carmina Salomonis: neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod jam ex libro verba dierum protulimus, ubi dicit: Reliqua vero opera Salomonis priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae, in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Hieroboam filium Nathan ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua, pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati.