Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 1 : Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 25
    • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, et altare aureum ( R3, 7, 48). Altare aureum corda significat perfectorum justorum internae charitatis etcastitatis luce corusca; quorum sublimitati significandae etiam locus convenitejusdem altaris: stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in facturatabernaculi manifeste legimus, in quo videlicet altari, non hostiarum sanguis,neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum fumus ad superioraascendens operiebat arcam atque oraculum, et odore suavitatis implebat. In quo figuram exprimebat sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerumcupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in viciniaoraculi sunt positi; nec longe sunt remoti a velo quo templum et sanctasanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt, caeterum secunduminteriorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum in sancta sanctorum ubi arcaest recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelumusque perveniunt, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum incenduntur,quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordisimmolantes, Domino mactent; sed tantummodo lacrymarum et orationis vota, ei prodesiderio regni coelestis offerunt. Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium voluptatumsollicite ad desiderium coeleste ascenditur, non praetermisit Scriptura inmystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui carnales adhuc inse concupiscentias, quae militant adversus animam, flamma superni timorisincendere laborant: quatenus his de corde sive corpore exstirpatis,consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo spiritalium thymiamataorationum et compunctionis offerre. Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas multo quidem majus, sedquantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie metalli inferius; namet de aere factum, et ante fores erat positum templi, in quo illi nimirumfiguraliter sunt expressi, qui tali devotione Domino deserviunt, ut caro adhuceorum concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; soleantque dicere, quia mente servimus legi Dei, carne autem legi peccati; quicum incentiva carnis edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniiset orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque fructibus spiritus adtranquillitatem castimoniae Deo digne ascendere contendunt, quid nisi victimamilli suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (voir: Rm, 12, 1) ; qui quoniam fervore flagrantspiritalis amoris, sed nondum eminent triumpho victae concupiscentiae carnalis,altare holocausti ignem quidem de coelis sanctum habent, sed speciem aeris etnon auri praetendit. Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales quam spiritales, pluresqui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac sopitovitiorum certamine adepta virtutum securitate laetantur, merito altareholocausti majus esse multo quam altare thymiamatis asserebatur. Scriptum namque est de eo in libro Paralipomenon: Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis ( Ch2, 4, 1 et Ch2, 4, 2). Equidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudiniset latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, non dicit Scriptura, sedtantum quia altare aureum fecerit dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti, quiasi viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templilatitudinem impleret. Quantum igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi, etquantum genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit, tantumquantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat: quia nimirum pluressunt multo quibus dicatur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ( Mt, 19, 17), quam quos audire delectat: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes ( Mt, 19, 21), et reliqua. Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret numeri: habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus,sed et nunc dicendum breviter. Quod si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus etanimam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum inbona operatione per longitudinem altaris; amplitudo in charitate Dei et proximiper latitudinem; spes in exspectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur. Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnamutique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac sinceraedilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater quini vicenarium numerum complent, quinque enim libri Mosaicae legis,quatuor evangelicae libertatis: cum ad intelligentiam atque custodiam legisspiritalis, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profectonumerum perficimus. Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris, cumcorda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusqueTestamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibusservant, et hilaritatem dilectionis in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero spes coelestium praemiorum designari solet, Dominoaffirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant, denarioremunerandos esse testatur. Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra natura inaeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero mystice divina simulet humana natura designatur. Deus quippe Trinitas est, homo autem numero septenario comprehenditur,quaterno videlicet propter corpus, quod ex quatuor elementis constat; ternariovero propter interioris hominis triplicem differentiam, quam Scriptura nobissancta ostendit, cum diligere nos jubet Dominum ex toto corde, tota anima, totavirtute. Unde et in decalogo legis tria sunt mandata quae nos ad cultum divini amorisexcitant, septem quae dilectionem commendant proximi. Qui ergo decalogum legis in Dei et proximi dilectione custodiunt, juremercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt: quique inhac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident, diligunt, hi infutura vita et Deum regem in decore suo, aeque et proximum in Deo glorificatumac decoratum videbunt. Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ob significandam eorumperpetuam vitam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum esset quia fecit Salomon altare aureum , additum estcontinuo, Et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream ( R3, 7, 48). Mensa autem Scriptura est sacra, spiritalis intelligentiae claritate fecunda,de qua psalmista Domino, Parasti , inquit, in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me ( Ps, 22, 5); ne enim adversariitribulantes ab errore inflectant, mensam nobis Conditor noster scientiae, perquam in fide veritatis eum confitemur, paravit. Namque panes propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera nobis, velverba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis paginis quisquisquaerit invenit. Unde apte iidem panes in Exodo (voir: Ex, 25) duodecim fieri praeceptisunt, videlicet propter apostolos duodecim per quorum ministerium noviscriptura Testamenti condita est, et Instrumenti veteris, donante Domino,revelata mysteria. Quo nimirum non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati, quipraedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes utique ipsamdoctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere, sequuntur. Legimus autem de his panibus in Exodo (voir: Ex, 25) , per singula sabbataeos mutari debere, et novos pro veteribus in mensa Domini proponi, unius quoquemensurae farinae similae semper eos parari praeceptos. De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus luce clariorrefulget: ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum assumptis de hacvita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum sancta ordinat Ecclesia, ethoc non nisi die sabbati, quia quisquis bonum certamen certaverit, cursumconsummaverit, fidem servaverit, tempore suae resolutionis, requiem beataeperennitatis intrabit. Unius mensurae et non dispares ex simila semper fiebant panes, quia nimirumuna eademque forma veritatis et fidei, quam primo apostoli suis auditoribusostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad finem saeculi piidoctores Ecclesiis Christi per orbem praedicare non desistunt.