V. 2 :
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per
circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum
ambiebat gyrum eius.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 25
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, et altare
aureum
(
R3, 7, 48).
Altare aureum corda significat perfectorum justorum internae charitatis
etcastitatis luce corusca; quorum sublimitati significandae etiam locus
convenitejusdem altaris: stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in
facturatabernaculi manifeste legimus, in quo videlicet altari, non
hostiarum sanguis,neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur,
quorum fumus ad superioraascendens operiebat arcam atque oraculum, et
odore suavitatis implebat.
In quo figuram exprimebat sanctorum, qui dum, neglectis temporalium
rerumcupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in
viciniaoraculi sunt positi; nec longe sunt remoti a velo quo templum et
sanctasanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt,
caeterum secunduminteriorem hominem totam habent conversationem in
coelis.
Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum in sancta sanctorum
ubi arcaest recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis
excitatae ad coelumusque perveniunt, ubi Christus est ad dexteram Dei
sedens.
Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum
incenduntur,quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae
in ara sui cordisimmolantes, Domino mactent; sed tantummodo lacrymarum
et orationis vota, ei prodesiderio regni coelestis offerunt.
Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium
voluptatumsollicite ad desiderium coeleste ascenditur, non praetermisit
Scriptura inmystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui
carnales adhuc inse concupiscentias, quae militant adversus animam,
flamma superni timorisincendere laborant: quatenus his de corde sive
corpore exstirpatis,consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo
spiritalium thymiamataorationum et compunctionis offerre.
Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas multo quidem
majus, sedquantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie
metalli inferius; namet de aere factum, et ante fores erat positum
templi, in quo illi nimirumfiguraliter sunt expressi, qui tali devotione
Domino deserviunt, ut caro adhuceorum concupiscat adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem; soleantque dicere, quia mente servimus
legi Dei, carne autem legi peccati; quicum incentiva carnis
edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniiset
orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque fructibus spiritus
adtranquillitatem castimoniae Deo digne ascendere contendunt, quid nisi
victimamilli suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo
obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem
(voir:
Rm, 12, 1)
; qui quoniam fervore flagrantspiritalis amoris, sed nondum
eminent triumpho victae concupiscentiae carnalis,altare holocausti ignem
quidem de coelis sanctum habent, sed speciem aeris etnon auri
praetendit.
Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales quam spiritales,
pluresqui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac
sopitovitiorum certamine adepta virtutum securitate laetantur, merito
altareholocausti majus esse multo quam altare thymiamatis
asserebatur.
Scriptum namque est de eo in libro Paralipomenon:
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum
longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem
cubitorum altitudinis
(
Ch2, 4, 1 et
Ch2, 4, 2).
Equidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum
longitudiniset latitudinis, et duos cubitos in altitudine.
Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, non dicit Scriptura,
sedtantum quia altare aureum fecerit dicit.
Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti,
quiasi viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset,
totam templilatitudinem impleret.
Quantum igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi,
etquantum genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit,
tantumquantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat: quia
nimirum pluressunt multo quibus dicatur:
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata
(
Mt, 19, 17), quam quos audire delectat:
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes
(
Mt, 19, 21), et reliqua.
Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret numeri: habet
enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis,
et decem cubitos altitudinis.
De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus
diximus,sed et nunc dicendum breviter.
Quod si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum
corpus etanimam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt,
perseverantia horum inbona operatione per longitudinem altaris;
amplitudo in charitate Dei et proximiper latitudinem; spes in
exspectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur.
Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum,
magnamutique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac
sinceraedilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam
tribuitur.
Quater quini vicenarium numerum complent, quinque enim libri Mosaicae
legis,quatuor evangelicae libertatis: cum ad intelligentiam atque
custodiam legisspiritalis, illustrante Evangelii gratia, pervenimus,
vicenarium profectonumerum perficimus.
Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris,
cumcorda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno
utriusqueTestamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in
persecutionibusservant, et hilaritatem dilectionis in eos qui
persequuntur exhibent.
Denario autem numero spes coelestium praemiorum designari solet,
Dominoaffirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant,
denarioremunerandos esse testatur.
Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra
natura inaeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero
mystice divina simulet humana natura designatur.
Deus quippe Trinitas est, homo autem numero septenario
comprehenditur,quaterno videlicet propter corpus, quod ex quatuor
elementis constat; ternariovero propter interioris hominis triplicem
differentiam, quam Scriptura nobissancta ostendit, cum diligere nos
jubet Dominum ex toto corde, tota anima, totavirtute.
Unde et in decalogo legis tria sunt mandata quae nos ad cultum divini
amorisexcitant, septem quae dilectionem commendant proximi.
Qui ergo decalogum legis in Dei et proximi dilectione custodiunt,
juremercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt:
quique inhac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident,
diligunt, hi infutura vita et Deum regem in decore suo, aeque et
proximum in Deo glorificatumac decoratum videbunt.
Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ob significandam
eorumperpetuam vitam, decem erat cubitis altum.
Cum vero dictum esset quia
fecit Salomon altare aureum
, additum estcontinuo,
Et mensam super quam ponerentur panes propositionis
auream
(
R3, 7, 48).
Mensa autem Scriptura est sacra, spiritalis intelligentiae claritate
fecunda,de qua psalmista Domino,
Parasti
, inquit,
in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant
me
(
Ps, 22, 5); ne enim adversariitribulantes ab errore inflectant, mensam nobis
Conditor noster scientiae, perquam in fide veritatis eum confitemur,
paravit.
Namque panes propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera
nobis, velverba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis
paginis quisquisquaerit invenit.
Unde apte iidem panes in Exodo
(voir:
Ex, 25)
duodecim fieri praeceptisunt, videlicet propter apostolos
duodecim per quorum ministerium noviscriptura Testamenti condita est, et
Instrumenti veteris, donante Domino,revelata mysteria.
Quo nimirum non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati,
quipraedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes
utique ipsamdoctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere,
sequuntur.
Legimus autem de his panibus in Exodo
(voir:
Ex, 25)
, per singula sabbataeos mutari debere, et novos pro veteribus in
mensa Domini proponi, unius quoquemensurae farinae similae semper eos
parari praeceptos.
De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus luce
clariorrefulget: ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum
assumptis de hacvita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum
sancta ordinat Ecclesia, ethoc non nisi die sabbati, quia quisquis bonum
certamen certaverit, cursumconsummaverit, fidem servaverit, tempore suae
resolutionis, requiem beataeperennitatis intrabit.
Unius mensurae et non dispares ex simila semper fiebant panes, quia
nimirumuna eademque forma veritatis et fidei, quam primo apostoli suis
auditoribusostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad
finem saeculi piidoctores Ecclesiis Christi per orbem praedicare non
desistunt.
Commentaires
Auctor incertus