v. 1 : Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
v. 2 : Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
v. 3 : Haec sunt autem quae accipere debeatis: aurum, et argentum, et aes,
v. 4 : hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
v. 5 : et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:
v. 6 : oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
v. 7 : lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
v. 8 : Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
v. 9 : iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius. Sicque facietis illud:
v. 10 : arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
v. 11 : Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
v. 12 : et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
v. 13 : Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
v. 14 : Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
v. 15 : qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
v. 16 : Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
v. 17 : Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
v. 18 : Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
v. 19 : Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
v. 20 : Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
v. 21 : in qua pones testimonium quod dabo tibi.
v. 22 : Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
v. 23 : Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
v. 24 : Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
v. 25 : et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
v. 26 : Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
v. 27 : Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
v. 28 : Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
v. 29 : Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
v. 30 : Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
v. 31 : Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
v. 32 : Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
v. 33 : Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
v. 34 : in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
v. 35 : Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
v. 36 : Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
v. 37 : Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
v. 38 : Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
v. 39 : Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
v. 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.