V. 40 :
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Sed quia immolaturus rex per prophetam praeire jubetur, ea, quae
dicuntur, melius cernimus, si ex ordine videantur. Galgala
quidem interpretatur rota. Quid vero rota in isto loco
significat, nisi vitam obedientium? Rota quidem volvendo
graditur, et modo alta petit, modo inferiora. Sic nimirum
vita obedientium, quia inferius agit quod sursum pertrahit, et sursum
videt quod inferius exhibet, quasi ad alta sublevatur, et ad ima
deponitur. Nam quod obedientes inferius agunt, sursum
tollunt; quia quando praelatorum jussis obediunt, terrena sunt quae
operantur; sed de terrenis, quae faciunt, superna praemia
praestolantur. Item quod sursum habent, ad terram flectunt,
quia ut bene terrena agant, coelestia contemplantur, et illud solummodo
operantur, quod summae illi felicitati convenire conspiciunt.
Hanc profecto rotam flectere Moysi Dominus praecipiens, ait:
Omnia fac sicut ostensum est tibi in monte.
(
Ex, 25, 40) Qui enim in summis vidit, quod fecit in infimis;
nimirum superiorem rotae partem ad terram flexit. Inferiorem
quoque partem ad superiora extulerat, qui dicebat: Vivit
Dominus in cujus conspectu sto (III Reg. XVII,
1). In imo quidem stabat per humilitatem
obedientiae, dum regi perfido exprobraret; sed planitiem operis in
sublimitate extulit divinae contemplationis, ut velut currentem rotam
optime volveret, dum in terreno opere, quid coeleste mereretur,
aspiceret. Haec profecto forma est electae obedientiae; ut in
omni, quod foris agimus, ad potentiam Conditoris ubique praesentem
respiciamus. Sic nimirum in subditione obedientiae nostrae
habere possumus et rectitudinem operis, et incrementa
devotionis. Recti quidem tunc sumus opere, quia pro eo, quem
cernimus, nos in labore obedientiae exercemus. Devoti etiam
sumus, quia ei nos placere credimus, quem inspectorem nostrorum laborum
attendimus, et largitorem aeternae retributionis. Et quia
majorum imperia perfecta humilitate observanda sunt, bene Saul dicitur:
Septem diebus exspectabis.
(
S1, 10, 8) Septenarius quippe numerus propter dona septiformis
Spiritus est.
Septem diebus doctores Ecclesiae exspectamus, quando per virtutem
septiformis Spiritus, tantam intimae devotionis claritatem suscipimus,
ut eorum praecepta nullatenus negligamus. Quo in loco
notandum est, quia non dixit: Septem diebus eris in Galgala, sed:
Septem diebus exspectabis me, postquam descenderis ante
me. Ante praedicatorem descendimus, quando
hoc agimus, quod ejus nobis judicio imperatur. Tunc quidem
descendere dicimur, quia mentes nostras eorum imperio
subjugamus. Septem vero diebus exspectare est bonum
obedientiae omni luce cordis implere. Quod tunc certe agimus
quando majorum mandata nec dura nec levia praeterimus. Nullam
quippe dierum ab hac luce vacantem Dominus esse volebat, quando dicebat:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum.
(
Mt, 5, 19) Et quia perfecta obedientia quam hominibus exhibemus
munus est Creatoris; qui septem diebus exspectat oblationem offerre
dicitur et pacificas victimas immolare. Oblatio quidem Domini
est quia hominibus pro Deo offertur, sed oblata hominibus a Deo
suscipitur. Victimae sunt obsequia obedientium, quia cum
hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus.
Caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus, per obedientiam
vincimus. Victores ergo sunt, qui obediunt, quia dum
voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per obedientiam
Angelis dominantur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)