V. 19 :
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et
docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
In terra quippe verbum praedicatoris cadit, cum ex reproba
praedicatoris conversatione vilescit. Unde et Veritatis voce
dicitur:
Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et
conculcetur ab hominibus
(
Mt, 5, 13)
. Et notandum quia ex omnibus verbis ejus non cecidisse
in terram dicitur, ut profecto praedicatori nihil agere liceat quod
licet reprobare. Nam quidquid agi prohibet, is profecto si
agit, verbum in terram cadit, quia dum a loquente contemnitur, hoc
audientes nequaquam venerantur. Verbum namque aliquod in
terram cadere prohibebat Dominus, cum negligentibus praedicatoribus
negligentiae suae verbum exponebat, dicens:
Quicunque solverit unum ex mandatis istis minimis, et
docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum;
qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno
coelorum
(
Mt, 5, 19)
. Mandatum namque nec minimum praedicator solvit, cujus
verbum ex verbis omnibus in terram non cadit. Dum autem ex
omnibus verbis Samuelis verbum in terram non cecidisse dicitur, cujus
mores insinuat Samuel, nisi qui merito et praedicationis et operis magni
sunt in regno coelorum? Itaque ex omnibus verbis ejus in
terram non cadit, quia omne quod altum sanctae Ecclesiae perfectus
praedicator loquitur, ab eo etiam sublimi praedicatur conversatione,
cum, velut in ardua specula positus, et sapientes verbo erudit, et
simplicibus iter, per quod ad aeternam patriam ingredi debeant, operibus
ostendit. Unde et subditur:
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod
fidelis Samuel propheta esset Domini
(
S1, 3, 20).
Liber 4, Caput 4
Quasi dicat: Quare mihi tam magna adscribis, cum sim nihil?
Gemini quippe filius est, qui negligentes imitatur in cura sui, et in
exemplo proximi. Geminus quippe est, quia dum curam sui
negligit, exempla boni operis aliis non impendit. Qui ergo
tales imitatur, filius Gemini dicitur. Qui de minima tribu
Israel esse dicitur: quia ultimus ordo sanctae Ecclesiae conversorum
peccatorum est. Merito igitur, qui peccatorem se esse
fatetur, de minima tribu Israel esse dicitur. Cujus etiam
cognatio novissima inter alias esse perhibetur: quia juxta Veritatis
vocem:
Qui minimum mandatum solvit, minimus est in regno
coelorum
(
Mt, 5, 19)
. Benjamin quippe dicitur filius dexterae.
Qua profecto appellatione sanctae Ecclesiae populus designatur: qui dum
in fide Redemptoris nascitur, per bona opera ad coelestis patriae bona
praeparatur. Dextera quidem Dei illa aeternae vitae fortitudo
est. Cognationes tribus Benjamin, sunt diversae
conversationes electorum. Nam velut ab uno generationis
principio diversae cognationes veniunt: quando ab una origine orthodoxae
fidei, conversationes fidelium plures oriuntur. Sancti ergo
viri, cum se per humilitatem dejiciunt, quia peccatores se esse
fatentur, et tamen recte in Deum credere, quasi se et Gemini filios
asserunt, et de novissima Israel cognatione. Sed quia quanto
plus se humiliant, juxta Veritatis vocem, amplius exaltantur
(voir:
Lc, 14, 10 et
Lc, 14, 11)
, sequitur:
Assumens itaque Samuel Saul et puerum ejus, introduxit
eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati
(
S1, 9, 22).
Liber 4, Caput 5
Sed quia immolaturus rex per prophetam praeire jubetur, ea, quae
dicuntur, melius cernimus, si ex ordine videantur. Galgala
quidem interpretatur rota. Quid vero rota in isto loco
significat, nisi vitam obedientium? Rota quidem volvendo
graditur, et modo alta petit, modo inferiora. Sic nimirum
vita obedientium, quia inferius agit quod sursum pertrahit, et sursum
videt quod inferius exhibet, quasi ad alta sublevatur, et ad ima
deponitur. Nam quod obedientes inferius agunt, sursum
tollunt; quia quando praelatorum jussis obediunt, terrena sunt quae
operantur; sed de terrenis, quae faciunt, superna praemia
praestolantur. Item quod sursum habent, ad terram flectunt,
quia ut bene terrena agant, coelestia contemplantur, et illud solummodo
operantur, quod summae illi felicitati convenire conspiciunt.
Hanc profecto rotam flectere Moysi Dominus praecipiens, ait:
Omnia fac sicut ostensum est tibi in monte.
(
Ex, 25, 40) Qui enim in summis vidit, quod fecit in infimis;
nimirum superiorem rotae partem ad terram flexit. Inferiorem
quoque partem ad superiora extulerat, qui dicebat: Vivit
Dominus in cujus conspectu sto (III Reg. XVII,
1). In imo quidem stabat per humilitatem
obedientiae, dum regi perfido exprobraret; sed planitiem operis in
sublimitate extulit divinae contemplationis, ut velut currentem rotam
optime volveret, dum in terreno opere, quid coeleste mereretur,
aspiceret. Haec profecto forma est electae obedientiae; ut in
omni, quod foris agimus, ad potentiam Conditoris ubique praesentem
respiciamus. Sic nimirum in subditione obedientiae nostrae
habere possumus et rectitudinem operis, et incrementa
devotionis. Recti quidem tunc sumus opere, quia pro eo, quem
cernimus, nos in labore obedientiae exercemus. Devoti etiam
sumus, quia ei nos placere credimus, quem inspectorem nostrorum laborum
attendimus, et largitorem aeternae retributionis. Et quia
majorum imperia perfecta humilitate observanda sunt, bene Saul dicitur:
Septem diebus exspectabis.
(
S1, 10, 8) Septenarius quippe numerus propter dona septiformis
Spiritus est.
Septem diebus doctores Ecclesiae exspectamus, quando per virtutem
septiformis Spiritus, tantam intimae devotionis claritatem suscipimus,
ut eorum praecepta nullatenus negligamus. Quo in loco
notandum est, quia non dixit: Septem diebus eris in Galgala, sed:
Septem diebus exspectabis me, postquam descenderis ante
me. Ante praedicatorem descendimus, quando
hoc agimus, quod ejus nobis judicio imperatur. Tunc quidem
descendere dicimur, quia mentes nostras eorum imperio
subjugamus. Septem vero diebus exspectare est bonum
obedientiae omni luce cordis implere. Quod tunc certe agimus
quando majorum mandata nec dura nec levia praeterimus. Nullam
quippe dierum ab hac luce vacantem Dominus esse volebat, quando dicebat:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum.
(
Mt, 5, 19) Et quia perfecta obedientia quam hominibus exhibemus
munus est Creatoris; qui septem diebus exspectat oblationem offerre
dicitur et pacificas victimas immolare. Oblatio quidem Domini
est quia hominibus pro Deo offertur, sed oblata hominibus a Deo
suscipitur. Victimae sunt obsequia obedientium, quia cum
hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus.
Caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus, per obedientiam
vincimus. Victores ergo sunt, qui obediunt, quia dum
voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per obedientiam
Angelis dominantur.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomonerant aurea, et universa
supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus
pretii putabatur in diebus Salomonis.
(
R3, 10, 21) Omnia vasa quae pacifici nostri ministerio funguntur, aurea fiunt: quia
omnesanimae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae
splendoresapientiae et dilectionis nitentes, continent potum qui vitae est, et sit
in
eis fonsaquae salientis in vitam aeternam. Nec alicujus pretii argentum
putabatur in diebus Salomonis, quia secundumApostolum:
Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute.
(
1Co, 4) --
Et praedicatio Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis
consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in
sapientia hominum, sed invirtute Dei.
(
1Co, 2) Unde ipsa Veritas ait:
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum,
(
Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7] etc. Et item:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines,
minimus vocabitur in regnum coelorum.
(
Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant
aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro
purissimo. Non erat argentum, nec alicujus pretii
putabatur in diebus Salomonis
(
R3, 10, 21), etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea
fiunt, quia omnes animae sanctorum, quae sunt vasa Dei, ut voluntati
deserviant divinae, splendore sapientiae et dilectionis nitentes,
continent potum aquae vivae, et
fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternam
(
Jn, 4, 14) [mauvais référencement: Jn, 4]. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis,
quia, secundum Apostolum,
non est in sermone regnum Dei, sed in virtute
(
1Co, 4). Et praedicatio Evangelii
non in suasibilibus humanae sapientiae verbis
consistit,
sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides nostra non
sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei
(
1Co, 2). Unde ipsa Veritas ait;
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in
regnum coelorum
(
Mt, 7, 21) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et iterum:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit
et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum
(
Mt, 5, 19) [mauvais référencement: Mt, 5].
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)