Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 11 : quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Quasi dicat: Quare mihi tam magna adscribis, cum sim nihil? Gemini quippe filius est, qui negligentes imitatur in cura sui, et in exemplo proximi. Geminus quippe est, quia dum curam sui negligit, exempla boni operis aliis non impendit. Qui ergo tales imitatur, filius Gemini dicitur. Qui de minima tribu Israel esse dicitur: quia ultimus ordo sanctae Ecclesiae conversorum peccatorum est. Merito igitur, qui peccatorem se esse fatetur, de minima tribu Israel esse dicitur. Cujus etiam cognatio novissima inter alias esse perhibetur: quia juxta Veritatis vocem: Qui minimum mandatum solvit, minimus est in regno coelorum ( Mt, 5, 19) . Benjamin quippe dicitur filius dexterae. Qua profecto appellatione sanctae Ecclesiae populus designatur: qui dum in fide Redemptoris nascitur, per bona opera ad coelestis patriae bona praeparatur. Dextera quidem Dei illa aeternae vitae fortitudo est. Cognationes tribus Benjamin, sunt diversae conversationes electorum. Nam velut ab uno generationis principio diversae cognationes veniunt: quando ab una origine orthodoxae fidei, conversationes fidelium plures oriuntur. Sancti ergo viri, cum se per humilitatem dejiciunt, quia peccatores se esse fatentur, et tamen recte in Deum credere, quasi se et Gemini filios asserunt, et de novissima Israel cognatione. Sed quia quanto plus se humiliant, juxta Veritatis vocem, amplius exaltantur (voir: Lc, 14, 10 et Lc, 14, 11) , sequitur: Assumens itaque Samuel Saul et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati ( S1, 9, 22).
  • Liber 5, Caput 3
    • Malignis spiritibus ascendere, est ad decipienda sanctorum corda, per coeleste desiderium alta conari. Bene autem dicitur: Castrametati sunt in Magmas: quia in illis cordibus resident, quae in alto amore coelestium sublimata non vident. Magmas quippe humilitas interpretatur. Humiliari vero in sacro eloquio pro defectu saepe virtutis accipitur. Unde et in hac eadem regum historia Thamar David regis filia, quam violasse Amon frater ejus legitur, humiliata perhibetur. Corrupta quidem humiliata est: quia sublimis steterat virgo, et dum altum honoris virginei culmen perdidit, velut de sublimi ad planum et humilem locum venit (voir: S2, 13) . De futura etiam superborum depressione dicitur: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur ( Lc, 14, 11): quia in examine superni judicis corruunt, qui vane de hujus saeculi sublimitate gloriantur. Bene ergo in Magmas castra ponere Philistaei perhibentur: quia per iniqua consilia in eis daemonia habitant, qui alta virtutum culmina tenere non curant. Nam dum terrena quaerunt, velut plana et humilia incolunt, ubi invisibiles hostes castra ponere leviter possunt. De quibus nimirum hostibus per prophetam dicitur: Qui dicunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus. ( Es, 51, 23) Erecta quidem sublimis est anima, incurvata humilis: quia per virtutum celsitudinem, est per coeleste desiderium in alta sustollitur: sed quando ad vitia, vel ad saeculi amorem defluit, illuc quidem cadit, ubi hanc hostis irruens leviter atterit. Dicunt ergo animae tuae: incurvare, ut transeamus: quia si hanc ad agenda, vel cogitanda terrena non humiliant, nec malignis persuasionibus penetrant, nec vitiorum bello perturbant.