V. 33 :
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non
potest meus esse discipulus.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque novus saeculi contemptor
designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est;
unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute
cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie
frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit,
vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non
cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in
praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non
dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris
sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo
confitens ait:
Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram?
(
Ps, 72, 25) Hinc item dicit:
Vultum tuum, Domine, requiram
(
Ps, 26, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit;
sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit,
qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed
etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio
Marthae loquitur, dicens:
Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga
plurima; porro unum est necessarium
(
Lc, 10, 41 et
Lc, 10, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens,
ait:
Erat eis cor unum, et anima una
(
Ac, 4, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem
rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per
affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant.
Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens:
Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et
apparebo ante faciem Dei?
(
Ps, 41, 3) [mauvais référencement: Ps, 41, 2] Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus
esse discipulus
(
Lc, 14, 33).
Liber 3, Caput 1
Et tunc quidem sermo Domini pretiosus fuisse perhibetur.
Pretiosa quippe res parvo pretio emi non potest. Pretium
autem, quo sermo Dei emitur, labor est sanctae operationis.
Velut enim rem quam habere volumus pretio emimus, cum per sermonem
praedicationis quem accipimus laborem operis exhibemus. Tunc
autem erat sermo pretiosus, cum pro qualicunque labore operis non
dabatur, cum omnis qui emptorem sermonis interficiebat obsequium Deo se
praestare cogitabat. Eo igitur tempore sermonis emptor multo
pretio eguit, quia sine magno labore verbum fidei servare non potuit,
qui pro eo quod credidit ad tormenta pervenit. Tempus namque
tunc erat quo is qui emebatur sermo, non typo figurata moralitatis, sed
apertae locutionis praecepto hortabatur, dicens:
Qui vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me
(
Mt, 16, 24). Hinc item dicit:
Qui autem amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus
(
Mt, 10, 37)
. Et:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest
meus esse discipulus
(
Lc, 14, 33)
. Itaque cum ministerium Samuelis asseritur, pretiosus
sermo Domini esse perhibetur, quia profecto inter initia fidei, illi qui
praedicantibus aeternae vitae doctoribus crediderunt, pro accepto verbo
fidei magni laboris opera expendisse credendi sunt. Et quia
Judaicus populus jam lumen divinae cognitionis amiserat, sequitur:
In diebus illis non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 17
At ille statim relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: Osculer, oro te,
patrem meum et matremmeam, et sic sequar te.
(
R3, 19, 20) Quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse
discipulus,
(
Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 24] statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus
desideriisdeservire. Totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen
aliis verbum vitae praedicaredesinit. Hoc enim osculari patrem et matrem
cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive degentibus velle sermone
corrigere.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 19
At ille statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam, et ait:
Osculor, oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar
te
(
R3, 19, 20); quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium
Dominum:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus
esse discipulus
(
Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 14], et statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus
desideriis deservire, totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen
aliis verbum vitae praedicare desivit. Hoc est enim osculari
patrem et matrem, cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive de
gentibus, sermone velle corrigere.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)