V. 3 :
Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante
faciem Dei?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque novus saeculi contemptor
designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est;
unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute
cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie
frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit,
vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non
cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in
praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non
dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris
sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo
confitens ait:
Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram?
(
Ps, 72, 25) Hinc item dicit:
Vultum tuum, Domine, requiram
(
Ps, 26, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit;
sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit,
qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed
etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio
Marthae loquitur, dicens:
Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga
plurima; porro unum est necessarium
(
Lc, 10, 41 et
Lc, 10, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens,
ait:
Erat eis cor unum, et anima una
(
Ac, 4, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem
rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per
affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant.
Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens:
Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et
apparebo ante faciem Dei?
(
Ps, 41, 3) [mauvais référencement: Ps, 41, 2] Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus
esse discipulus
(
Lc, 14, 33).
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Commentaires
Gregorius I (540-604)