V. 2 :
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te,
Deus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia,
et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in cor ejus.
Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica, etc.
(
R3, 10, 23,
R3, 10, 24 et
R3, 10, 25) Bene ergo dictum est, quod
magnificatus sit rex Salomon super omnes reges terrae,
(
R3, 10, 23) quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui reges
veredicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in
nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filiosDei? Deus qui
glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes quiin circuitu
ejus
sunt. Et item:
Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est
numerus.
(
Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 146] Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et
veritate.
(
Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1] Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa
Ecclesiasanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus
perveniat. Cum per prophetam dicitur:
Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine,
requiram.
(
Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] Et alibi:
Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea
ad te, Deus.
(
Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41] Et singuli deferunt ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires
sibisuppetunt, in verbo seu factis, obsequium student praestare Deo.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
« Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri. » Quia
universa Ecclesia sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum
gloriae ejus perveniat. Cum per Prophetam dicitur:
Tibi dixit cor meum, quaesivi te, vultum tuum, Domine,
requiram
(
Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26]. Et alibi:
Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita
desiderat anima mea ad te, Deus
(
Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)