V. 1 :
Huic David, quando terra eius restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra;
laetentur insulae multae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Sed propheta ad Isai Bethlehemitem mittitur, rex in ejus filiis
providetur, quia ille pastor eligitur, qui ecclesiastica religione
eruditus est. Bethlehem igitur, quae domus panis dicitur,
quid aliud, quam unamquamque designat domum religionis? Panis
namque nomine doctrina perfectionis ostenditur, Paulo attestante, qui ad
conversionem debiles excitans, ait:
Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim
poteratis, sed necdum potestis.
(
1Co, 3, 2) Si enim lac parvulorum est, panis non est nisi
perfectorum. Unde et de perfecti viri robore dictum est:
In excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus,
panis ei datus est.
(
Es, 25, 12) In domo ergo panis rex ad ungendum quaeritur, quia
utiliter promoventur, qui in perfectae conversationis ordine
nutriuntur. Ille etenim facere fortes alios potest, qui
remissa et negligenti conversatione nutritus non est. In domo
igitur quaeritur panis, quia in promovendo antistite, quaerendum est
robur conversationis. De congregatione quidem debili fere
nunquam accipitur persona virtutis. Unde bene in Isai filiis
quaeritur, qui salus Domini, aut certe salus absolute
nominatur. Salus quidem recte praelatus dicitur.
Quid enim sunt peccata et vitia, nisi languores animarum?
Electus autem praedicator per integritatem sanae doctrinae, per
soliditatem innocentiae, per splendorem electae vitae, salus Domini
recte nominatur. Alii quidem sunt doctores, quorum sermo
serpit, sicut cancer. De horum quippe familia rex non
assumitur, quia aegras mentes ad salutem non ducit, sed
interficit. Et notandum, quia Isai alio nomine Jesse
dicitur. Duplex quidem nomen habet, quia bonus doctor non
semper in pace est. In pacis quidem tempore salus Domini
dicitur, ut bellorum munera, quasi intra domus secura vestibula sanare
doceatur. In bello autem Jesse nomen habet, quia et seipsum
fortiter munit, et alios valenter protegit. Jesse quippe
insulae levamen dicitur. Quid autem insulae nomine, nisi
mentes tentationum fluctibus vallatae intelliguntur? Insulae
quidem sunt, quia etsi magnos conflictus sustinent, non
moventur. Unde et electorum victoriam Psalmista praedicans,
ait:
Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae
multae.
(
Ps, 96, 1) Dominus quidem regnat, quando ejus sedem, electas
videlicet mentes, turbo hostium nullus inquietat; sed laetatur terra,
quia solida corda doctorum gratulantur. Laetantur insulae,
quia cum ejus gratiam tentamenta superant, majorum auditores
hilarescunt. Terra quidem est mens fortis, et firma lingua
doctoris. Insula vero dicitur, cor forte subjecti, quod adhuc
tentamentis impetitur, nec tamen movetur. Quid est ergo, quod
Jesse levamen insulae dicitur, nisi quia per robur doctorum minorum
corda sublevantur? Nam inter tot fluctus tentamentorum
corruerent, si non majorum robore ad altae vitae desiderium eorum corda
levarentur. In Isai ergo, et Jesse filiis rex latere
describitur, quia illi utiliter ad Ecclesiae culmen veniunt, qui
electorum magisterio et pacem custodire et disponere, sive conficere
spiritualia bella didicere. Bene ergo dicitur:
Providi enim in filiis ejus mihi regem.
(
S1, 16, 1) In his quippe non in aliis rex providetur, quia ad
culmen Ecclesiae per divinam gratiam nulli perveniunt, qui electorum
magisterium per omnes temporum ordines non sequuntur.
Sequitur:
Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul,
et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de
armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino
veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego
ostendam tibi quid facias.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)