V. 3 :
et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque
monstravero tibi
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Quasi enim lugentem consolans, ait: Cur projecti persona plangitur, cum
melior subrogatur? Unde et Saul non provisus, David autem
provisus ostenditur. Quantus ergo, et qualis fuerit, citata
consideratione pensetur, qui judicio et electione Dei omnipotentis
decernitur. Quid est autem quod Deus providet, et propheta ad
ungendum mittitur; nisi quia sanctae Ecclesiae spirituales mores
describuntur, quae constituere nulla cernitur, nisi quae praeeligere et
praeordinare Deum contemplatur?
Veni,
(
S1, 16, 1) inquit,
mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi
enim in filiis ejus regem.
(
S1, 16, 1) Quasi dicat: A te nihil praesumas, sed illum, quem
praevidi, ordinando subsequeris. Unde et paulo post subdit,
dicens:
Et unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3) Quid est hoc, nisi quia prophetae esse debent, qui in
culmine Ecclesiae alios volunt ordinare? Praevisum namque a
Deo cognoscere possunt, si ad inveniendum personam eligendi pontificis
sacras consulunt Scripturas. Quasi enim loquente Deo
ostenditur, cum talis Pastor eligitur, qualis per sacrum eloquium
commendatur. Ad litteram vero Samueli venire a Domino
dicitur, ut a reprobi et abjecti regis compassione revocetur.
Si vero luctu assiduo lapsi restitutionem poscebat, ei venire fuit, a
tali intentione quiescere. Et cornu suum oleo implevit, quia
pastoralem sublimitatem in ungendo rege laudis nitore
temperavit. Cornu quippe aspero Saul impetiit, quia peccantem
velut magno impetu prostravit, dicens:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26)
Quid est ergo, quod cornu impleri oleo praecipitur, nisi quia
ungendi regis justitia commendatur? Quasi dicat: Rex, qui
modo ungitur, non erit increpatione feriendus, sed mirae laudis favore
praedicandus, non eget impeti, sed faveri. Ad Isai
Bethlehemitem mittitur, ut rex, qui eligitur, permansurus esse
doceretur. Per patriarcham quippe Jacob longe ante regni
mansuri status ostensus est, quia dixit:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniat, qui mittendus est.
(
Gn, 49, 10) In filiis ergo Isai rex praevisus asseritur, ut rex,
qui ungi praecipitur, non ut Saul recessurus, sed durabilis doceatur.
Quasi prophetam in abjecti angustia tabescentem excitet,
dicens: Cur abjectus pro culpa plangitur, cum laudandus
subrogetur?
Liber 6, Caput 3
Sed propheta ad Isai Bethlehemitem mittitur, rex in ejus filiis
providetur, quia ille pastor eligitur, qui ecclesiastica religione
eruditus est. Bethlehem igitur, quae domus panis dicitur,
quid aliud, quam unamquamque designat domum religionis? Panis
namque nomine doctrina perfectionis ostenditur, Paulo attestante, qui ad
conversionem debiles excitans, ait:
Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim
poteratis, sed necdum potestis.
(
1Co, 3, 2) Si enim lac parvulorum est, panis non est nisi
perfectorum. Unde et de perfecti viri robore dictum est:
In excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus,
panis ei datus est.
(
Es, 25, 12) In domo ergo panis rex ad ungendum quaeritur, quia
utiliter promoventur, qui in perfectae conversationis ordine
nutriuntur. Ille etenim facere fortes alios potest, qui
remissa et negligenti conversatione nutritus non est. In domo
igitur quaeritur panis, quia in promovendo antistite, quaerendum est
robur conversationis. De congregatione quidem debili fere
nunquam accipitur persona virtutis. Unde bene in Isai filiis
quaeritur, qui salus Domini, aut certe salus absolute
nominatur. Salus quidem recte praelatus dicitur.
Quid enim sunt peccata et vitia, nisi languores animarum?
Electus autem praedicator per integritatem sanae doctrinae, per
soliditatem innocentiae, per splendorem electae vitae, salus Domini
recte nominatur. Alii quidem sunt doctores, quorum sermo
serpit, sicut cancer. De horum quippe familia rex non
assumitur, quia aegras mentes ad salutem non ducit, sed
interficit. Et notandum, quia Isai alio nomine Jesse
dicitur. Duplex quidem nomen habet, quia bonus doctor non
semper in pace est. In pacis quidem tempore salus Domini
dicitur, ut bellorum munera, quasi intra domus secura vestibula sanare
doceatur. In bello autem Jesse nomen habet, quia et seipsum
fortiter munit, et alios valenter protegit. Jesse quippe
insulae levamen dicitur. Quid autem insulae nomine, nisi
mentes tentationum fluctibus vallatae intelliguntur? Insulae
quidem sunt, quia etsi magnos conflictus sustinent, non
moventur. Unde et electorum victoriam Psalmista praedicans,
ait:
Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae
multae.
(
Ps, 96, 1) Dominus quidem regnat, quando ejus sedem, electas
videlicet mentes, turbo hostium nullus inquietat; sed laetatur terra,
quia solida corda doctorum gratulantur. Laetantur insulae,
quia cum ejus gratiam tentamenta superant, majorum auditores
hilarescunt. Terra quidem est mens fortis, et firma lingua
doctoris. Insula vero dicitur, cor forte subjecti, quod adhuc
tentamentis impetitur, nec tamen movetur. Quid est ergo, quod
Jesse levamen insulae dicitur, nisi quia per robur doctorum minorum
corda sublevantur? Nam inter tot fluctus tentamentorum
corruerent, si non majorum robore ad altae vitae desiderium eorum corda
levarentur. In Isai ergo, et Jesse filiis rex latere
describitur, quia illi utiliter ad Ecclesiae culmen veniunt, qui
electorum magisterio et pacem custodire et disponere, sive conficere
spiritualia bella didicere. Bene ergo dicitur:
Providi enim in filiis ejus mihi regem.
(
S1, 16, 1) In his quippe non in aliis rex providetur, quia ad
culmen Ecclesiae per divinam gratiam nulli perveniunt, qui electorum
magisterium per omnes temporum ordines non sequuntur.
Sequitur:
Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul,
et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de
armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino
veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego
ostendam tibi quid facias.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 3)
Liber 6, Caput 3
Sed jam melius agitur, si quid spiritualiter designent ista,
videamus. Quid est ergo, quod vitulum in manu propheta
tollit, et sic ad ungendum regem pervenit? Sed vitulus quid
est, nisi splendor imaginis Redemptoris? Quia enim eum, quem
eligit, conformem facere Redemptori studet, quando formam ipsam
Redemptoris praedicat, quasi vitulum in manu portat. Et quia
splendorem Dominicae conversationis, quem praedicat, in virtute operis
monstrat; vitulum, quem de armento suscipit, per manum ducit.
Vitulum namque in manu tollere, est praedicationem Dominicae
conversationis servare in virtute operis. Sic nimirum vadens
non occiditur, aliter occideretur: quia qui dicit, et non facit, oris
proprii gladio condemnatur. Quid est, quod dicere jubetur:
Ad immolandum Domino veni?
(
S1, 16, 5) Quid est item, quia facit, quod dicit, dum venit et
immolat, nisi quia tantae debet esse efficaciae qui alios promovet, ut
bona non solum dicat, sed persuadeat? Immolationis quidem
victima, quae in prophetae manu videtur, in altari
cognoscitur. Quid est enim cor electi auditoris, nisi altare
Dei? Quando enim bona doctor loquitur ore, et ostendit opere,
vitulus in manu est. Quando autem et quod dicit, et agit,
auditoribus persuadet, victima in altari est. Tunc ergo
immolat, quando electa corda per amorem suscipiunt, hoc quod in verbo et
exemplo doctoris radiat, de imitatione Redemptoris. Sequitur:
Et vocabis Isai ad victimam:
(
S1, 16, 5) Fortasse hoc, locus iste insinuat, quod praeter praelatorum
conscientiam subditi promovendi non sunt. Isai prius ad
victimam vocatur, ut bonum, quod subire subjectus cernitur, in magistri
sui mente fundetur. Bene subjungitur:
Et ostendam tibi quid facias.
(
S1, 16, 3)
Idipsum quoque exprimens, ait:
Et unges, quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3)
Liber 6, Caput 3
Nisi enim Isai prius vocetur, ei, quae facienda sunt, non pandentur:
quia sine magistri voluntate aliquid de subjecti persona faciendum non
est. Illo ergo vocato, quod est faciendum, ostenditur, quia
cum voluntate religiosi doctoris, subjecti humilitas ad arcem
sustollitur praelationis. Quid est autem, quod dicitur:
Unges quem monstravero tibi,
(
S1, 16, 3) nisi quia electi pastoris aequales discipuli omnes non
sunt? Sunt namque ex illis, alii utiles ad obediendum: alii
et humiliter obediunt, et jubere discrete didicerunt. Dicit
ergo:
Unges quem monstravero tibi:
(
S1, 16, 3) ut, cum ad culmen sacerdotii persona quaeritur, cum magna
subtilitate requiratur. Quibus nimirum verbis ordinatoribus
Ecclesiarum in electione aliorum nihil suum relinquitur.
Quem,
(
S1, 16, 3) ait,
monstravero tibi, illum unges.
(
S1, 16, 3) Qui sunt qui ungunt quos non monstrat Deus, nisi qui
carnali affectu ad Ecclesiarum culmen ordinandos ducunt, qui non merita
discernunt, sed personas accipiunt? Isti quidem reges ungunt,
sed non qui a Deo monstrantur. Quod suum est, faciunt; quod
Dei est, tollunt. Dei quidem personam monstrare est,
ordinatoris praebere unctionem. Dum ergo ipsi sibi monstrant
quos ungant, habere Deum cooperatorem nolunt. Unde et per
prophetam Oseam de talibus electis Dominus queritur, dicens:
Ipsi regnaverunt, non ex me; principes exstiterunt, et ego
ignoravi.
(
Os, 8, 5) Dicitur ergo electis, quod audire non possunt reprobi:
Unges quem monstravero tibi:
(
S1, 16, 3) ut nullus promoveatur, nisi qui dignus tanto ordine, Scripturarum
sanctarum laude decernitur. In eis quidem Dominus loquitur,
ibi qualis et quantus esse debeat magister Ecclesiae,
memoratur. Ille ergo monstratus a Domino eligitur, qui per
sacrum eloquium commendatur. Haec quidem mali rectores
contemnunt, boni faciunt. De bonorum ergo obedientia recte
subjungitur:
Fecit ergo Samuel, quod locutus est ei
Dominus. Venit in Bethlehem, et admirati sunt
seniores civitatis, occurrentes ei.
(
S1, 16, 4)
Liber 6, Caput 3
Quia in septenario numero soleat perfectio designari, testatur Isaias
propheta, qui dona sancti Spiritus Redemptore nostro manentia asserens,
ait:
Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini.
(
Ex, 11, 2) Quid est ergo, quod hi, quia praedicationis officio
repelluntur, septenario numero designantur, cum idem numerus
perfectionem designet, quam alius nisi de sancti Spiritus infusione non
habet? Sed convenienter hoc asseritur: quia pluribus gratia
Spiritus sancti ad bene vivendum datur, ad docendum non
datur. Qui quia plures sunt, et in bona operatione perfecti,
apte septenario numero continentur. Item quia robusta
faciunt, et subtilia non intelligunt, a regni gubernatione
repelluntur. Et septem ergo sunt filii, et eorum aliquis ad
animarum regimen non assumitur: quia etsi bene vivendo regere fortiter
semetipsos sciunt, tueri alios fortiter per doctrinam nequaquam
possunt. Nunquam se tam in ordinando praecipitet ordinator
Ecclesiae, quia, etsi plures habet, qui ad suscipiendam animarum curam
non sunt idonei, qui tamen praeesse possint ei deesse non
possunt. Quaerat ergo doctor instanter, non deficiat
quaerere, donec latentes possit invenire. Magnae quidem
electorum virtutes quasi thesauri omnipotentis Dei fere semper in
occulto sunt. More etenim timoratorum divitum omnipotens Deus
facit: quia ne virtutum thesauros perdat, hos et in electis mentibus
collocat, et ipsas mentes per secretum celat. Quaerat ergo,
qui ordinare, imo ornare, Ecclesiae caput cupit, occultos
thesauros. Christi sponsam ornare gestit; sed non potest,
nisi occultos sponsi thesauros ad ejus ornatum producat, et non
desistat, donec latentes inveniat. Sed quid hortor pastores
quaerere, cum nisi Deus oculos [ Legendum videtur
occultos] proferat, nequeant inveniri? Quid est enim aliud:
Unges quem monstravero tibi?
(
S1, 16, 3) Tamen quaerendi sunt, quia, nisi quaesiti diu, minime
monstrantur. Nam et Dominus se monstraturum promittit, et
tamen propheta quaerere nititur, ut invenire mereatur. Unde
et Dominus quaerendi instantiam imperat, dicens:
Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et
aperietur vobis.
(
Mt, 7, 7) Quaerens ergo propheta, et tot jam repulsis, quaerere
perseverans, quid nobis insinuat, nisi ut nulla dispensatione indigni ad
culmen religionis venire permittamur [ Forte
permittantur]? Nam cum in plerisque sanctae Ecclesiae
negotiis salubris sit dispensatio, lethalis profecto et mortifera est,
ubi aut caeci per ignorantiam, aut irreligiosi sapientes, aut ad
saecularia negotia projecti ad aliorum primatum venire
permittuntur. Hi enim ignorando, illi sciendo et non
faciendo, subditorum animas perimunt: illi item negligendo spiritualia,
sequendo carnalia et terrena. Illi quidem totis viribus
laborant, ut laudentur quae dicunt; isti quae dicant nesciunt; illi ad
hoc omni intentione conantur, ut inter summos saeculi abundantius
honorentur: qui profecto tanto pejores prioribus sunt, quanto illi in
spiritalibus, isti in carnalibus et saecularibus apparere sublimes
volunt. Horum finis desiderium est, fulciri divitiis,
honoribus extolli, potentum hujus saeculi familiaritatibus
sublimari. De quibus omnibus reprobae mentis affectibus oriri
potest negligentia animarum subditorum, contemptus Christi, et Ecclesiae
dilapidatio facultatum. Quaerat itaque doctor, ut nulla
dispensatione indignos praeferat: quia quod lethiferum est, nunquam
permitti debet. Unde et subditur:
Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid completi sunt
filii?
(
S1, 16, 11) Quid est, quod alium quaerit, nisi quia non debet ante
quaerens quiescere, quam mereatur invenire? Et quia saepe
abjecta foris et vilia, intus excelsa sunt, sequitur:
Qui respondit: Adhuc reliquus est, et qui pascit
oves.
(
S1, 16, 11)
Liber 6, Caput 3
Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de
veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus?
Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et
quia per semetipsum dicit:
Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
eum
(
Jn, 6, 44), bene Samueli a patre dicitur:
Unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3)
Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat,
audiebat:
Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, qui est in coelis.
(
Mt, 16, 17) In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem
quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur.
Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam
convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem
[Legendum videtur fidem]
praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis
mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae
novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei
occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt.
Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant
desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus
interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum
praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait:
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
(
Ep, 2, 14) Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant,
nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter
exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant:
Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio
praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui
patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt:
Pacificus.
(
S1, 16, 5) Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed
praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens
est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit,
jam tenuit et adoravit, dicens:
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in
pace.
(
Lc, 2, 29) Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu
exspectata pace, angelorum multitudo cantavit:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
(
Lc, 2, 14)
Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam
persuadere, subdit, dicens:
Ad immolandum veni.
(
S1, 16, 2 et
S1, 16, 5)
Commentaires
Gregorius I (540-604)