Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 8 : et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Et quia per sacra eloquia Dominum eligendos antistites monstrare docuimus, jam quales monstret, qualesque reprobet subsequenter, loquentibus sacrae hujus historiae mysteriis, videamus. Sequitur: Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominum judico. Homo enim videt ea, quae apparent, Dominus autem intuebitur cor. ( S1, 16, 6 et S1, 16, 7) Quid enim est sapientibus ingredi, nisi ad subtile discretionis sacrarium intrare? Sed ingressum Eliab vidit: quia illum esse dignum praelatione sanctae Ecclesiae pastor agnoscit, qui et fortitudinem habet boni operis, et scientiam veritatis. Quid est autem, quod ei Dominus nec staturam ejus, nec vultum aspicere praecipit, nisi quia in sancta Ecclesia nec opus, nec scientia sine humilitate praedicatur? Quid est enim vultus alicujus, nisi exterior conversatio, per quam noscitur? Et quid est statura ejus, nisi altitudo scientiae, per quam ad superiora sublimatur? Quos ergo Eliab rectius, quam bona agentes, et eruditos significat, sed arrogantes? Unde et Eliab, Deus meus pater, interpretatur. Hoc quippe ejus nomen, quod audent praesumere. Quid namque est, quod Deus meus pater dicitur: nisi quia dum fortiter bona agunt, spiritualia sapienter intelligunt, se per singulare meritum in filiorum Dei numerum transisse gloriantur? Nam pater non meus, sed noster omnipotenti Domino dicerent, si per humilitatem se cum electis caeteris in supernae generationis ordine communiter viderent. Merito ergo repellitur, quia in spirituali culmine nonnisi humiles praeferuntur. Subtiliter ergo propheta de ungendi persona exquirit, dicens: Num coram Domino est Christus ejus? ( S1, 16, 6) Modo hoc fit, quando summus doctor, et vitam et intelligentiam eligendi cognoscit, sed adhuc de humilitatis virtute perquirit. Sed vultum et staturam ejus abjectam videt, quando ei, quidquid pulchrum habet in opere, quidquid altum in eruditione inest ei, absque humilitatis virtute cognoscit. Merito igitur Dominus dicit: Projeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: quia homo videt in facie, Deus autem intuebitur cor. ( S1, 16, 7) Quasi dicat: Homines solent magna opera, et scientiae verba laudare: ego autem nec verba, nec opera laudo, quae in humilitate vera fundata non video. Indignitatis quippe suae repulsam, qui ejusmodi sunt, expavescerent, si attente audire vellent, quod ad prophetam Dominus dicit: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus, quia projeci eum. ( S1, 16, 7) Pro magno namque habent, quod arrogantes faciunt: sed ecce tam vile esse a Domino dicitur, ut nec respiciendum esse judicetur. Sed isto amoto, quid sequatur ostenditur: Et vocavit Isai Aminadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. ( S1, 16, 8)