Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 11 : dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 73. 74. :

    Dum Samuel Iesse petit aedem Bethleemitae,

    Ut simulet sacrum, ducit eo vitulum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 304. 305. 306. 307. :

    Dux ouium fit rex hominum: sic a synagoga

    Transiit ad gentes Christus easque regit;

    Namque lesus noster tunc est oblatus Hebreis,

    Nunc gentes pascit et dominatur eis.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Quia in septenario numero soleat perfectio designari, testatur Isaias propheta, qui dona sancti Spiritus Redemptore nostro manentia asserens, ait: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. ( Ex, 11, 2) Quid est ergo, quod hi, quia praedicationis officio repelluntur, septenario numero designantur, cum idem numerus perfectionem designet, quam alius nisi de sancti Spiritus infusione non habet? Sed convenienter hoc asseritur: quia pluribus gratia Spiritus sancti ad bene vivendum datur, ad docendum non datur. Qui quia plures sunt, et in bona operatione perfecti, apte septenario numero continentur. Item quia robusta faciunt, et subtilia non intelligunt, a regni gubernatione repelluntur. Et septem ergo sunt filii, et eorum aliquis ad animarum regimen non assumitur: quia etsi bene vivendo regere fortiter semetipsos sciunt, tueri alios fortiter per doctrinam nequaquam possunt. Nunquam se tam in ordinando praecipitet ordinator Ecclesiae, quia, etsi plures habet, qui ad suscipiendam animarum curam non sunt idonei, qui tamen praeesse possint ei deesse non possunt. Quaerat ergo doctor instanter, non deficiat quaerere, donec latentes possit invenire. Magnae quidem electorum virtutes quasi thesauri omnipotentis Dei fere semper in occulto sunt. More etenim timoratorum divitum omnipotens Deus facit: quia ne virtutum thesauros perdat, hos et in electis mentibus collocat, et ipsas mentes per secretum celat. Quaerat ergo, qui ordinare, imo ornare, Ecclesiae caput cupit, occultos thesauros. Christi sponsam ornare gestit; sed non potest, nisi occultos sponsi thesauros ad ejus ornatum producat, et non desistat, donec latentes inveniat. Sed quid hortor pastores quaerere, cum nisi Deus oculos [ Legendum videtur occultos] proferat, nequeant inveniri? Quid est enim aliud: Unges quem monstravero tibi? ( S1, 16, 3) Tamen quaerendi sunt, quia, nisi quaesiti diu, minime monstrantur. Nam et Dominus se monstraturum promittit, et tamen propheta quaerere nititur, ut invenire mereatur. Unde et Dominus quaerendi instantiam imperat, dicens: Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis. ( Mt, 7, 7) Quaerens ergo propheta, et tot jam repulsis, quaerere perseverans, quid nobis insinuat, nisi ut nulla dispensatione indigni ad culmen religionis venire permittamur [ Forte permittantur]? Nam cum in plerisque sanctae Ecclesiae negotiis salubris sit dispensatio, lethalis profecto et mortifera est, ubi aut caeci per ignorantiam, aut irreligiosi sapientes, aut ad saecularia negotia projecti ad aliorum primatum venire permittuntur. Hi enim ignorando, illi sciendo et non faciendo, subditorum animas perimunt: illi item negligendo spiritualia, sequendo carnalia et terrena. Illi quidem totis viribus laborant, ut laudentur quae dicunt; isti quae dicant nesciunt; illi ad hoc omni intentione conantur, ut inter summos saeculi abundantius honorentur: qui profecto tanto pejores prioribus sunt, quanto illi in spiritalibus, isti in carnalibus et saecularibus apparere sublimes volunt. Horum finis desiderium est, fulciri divitiis, honoribus extolli, potentum hujus saeculi familiaritatibus sublimari. De quibus omnibus reprobae mentis affectibus oriri potest negligentia animarum subditorum, contemptus Christi, et Ecclesiae dilapidatio facultatum. Quaerat itaque doctor, ut nulla dispensatione indignos praeferat: quia quod lethiferum est, nunquam permitti debet. Unde et subditur: Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid completi sunt filii? ( S1, 16, 11) Quid est, quod alium quaerit, nisi quia non debet ante quaerens quiescere, quam mereatur invenire? Et quia saepe abjecta foris et vilia, intus excelsa sunt, sequitur: Qui respondit: Adhuc reliquus est, et qui pascit oves. ( S1, 16, 11)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est reliquus, nisi abjectus? Abjectum dico a se, non a Deo: quia a Deo per superbiam quis abjicitur; a se abjectus est, qui vilis et humilis aestimatur. Vel reliquus dicitur, qui in aliorum comparatione esse aliquid non videtur. Abjectus ergo humilis dicitur; quia contemni se videt, et tolerat, ostendi nequaquam curat, sed oves pascit; quia cogitationes simplices in contemplatione aeternae haereditatis nutrit. De his certe pascuis electorum a Domino dicitur: Ingredientur et egredientur, et pascua invenient. ( Jn, 10, 9) Intus quippe habent pascua contemplationis, foris pascua boni operis. Intus mentem devotionibus impinguant, foris se piis operibus satiant. Merito parvulus iste dicitur oves pascere, quia electus quisque humilis est, et sterilis non est, qui quotidie magna agit, sed de se magna non sentit. Merito ergo non solum parvulus, sed pastor asseritur: quia qui vere humiles sunt, foris se dejiciunt, sed per internam societatem in summis, et aeternis pascuis immorantur. Nam scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ( 1P, 5, 5) Quae autem gratia? Nisi ut summa videant et cognoscant, cognoscant et diligant, atque ad ipsa dilecta quasi pingues et fortes currant. Hic itaque, quia valde idoneus est, instanter exhiberi jubetur. Nam sequitur: Et ait Samuel ad Isai: Mittite, et adducite eum. Neque enim discumbemus, priusquam ille veniat. ( S1, 16, 11)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est autem, Non discumbemus, priusquam veniat? ( S1, 16, 11) Quem requirit, nisi quia in observatione jejunii celebranda sunt sacramenta unctionis? Nobis autem non solum ipsa sacramenta, sed vis sacramentorum attendenda est. Nam quidam cibi sunt, qui si non caventur, ungere bene reges nequaquam sinunt. Exteriora quidem Ecclesiae negotia quidam cibi animae sunt, qui ab electis devote administrantur. Sed si negotiorum multitudine anima saturetur, ad suscipienda spiritualia intrare perfecte non sinitur. Cum ergo spiritalia instant, exteriora differantur: quia cum magna mentis quiete disponenda sunt. Sequitur: Misit ergo, et adduxit eum. ( S1, 16, 12) Rex futurus adducitur, quando ab occultationis suae latibulis humiles producuntur. Latent quidem, sed in pascuis; quia, etsi hominibus intra carnis vilia et infirma se tegunt, magna est supernae contemplationis latitudo, in qua morantur. Sed qualis jam praelatus appareat, videamus. Sequitur enim, et dicit: Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. ( S1, 16, 12)