V. 14 :
spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 15
Surgensque Samuel, abiit in Ramatha.
Spiritus autem Domini recessit a Saule, et exagitabat eum spiritus nequam a
Domino.
(
S1, 16, 13 et
S1, 16, 14) Quaeritur de hoc spiritu nequam: Si Domini, cur malus? si malus cur Domini?
Sedduobus verbis comprehensa est haec sententia. Et in Domino potestas
justa, et in diabolo potestas injusta. Nam idem spiritus, malus, per
nequissimam voluntatem, et idem spiritus, Domini,per acceptam justissimam
potestatem. Inde ergo spiritus Domini appellatusest diabolus, propter
ministerium, quiaomnibus etiam spiritalibus malis bene uti dicitur, vel ad damnationem
quorumdam, velemendationem, vel ad probationem. Et licet afflictionem
semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem nonaccipit, idem malignus
spiritus ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis
voluntas diaboli injusta est; et tamen, permittente Deo, omnispotestas
justa. Bene ergo dicitur, spiritus Domini malus exagitabat eum, Domini,
videlicet perlicentiam potestatis justae, malus autem, per desiderium voluntatis
injustae. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas nisi a Deo non
est. Sic et alibi dictum est etiam de sopore Domini qui occupaverat
militesejusdemSaul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite
dormientis. Non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia
ille sopor
(voir:
S1, 26)
, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David a servis
ejusin eo loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus malus Domini,
hoc est minister Dei, ad faciendum in Saulquod eum pati debere Omnipotentissimus
judicabat. Quoniam spiritus ille, ut dictum est, voluntate qua malus erat,
non erat Dei;creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non suam, sed Domini
omniumaequitate acceperat, Domini erat. Hoc secundum historiam dictum
est. Tropologice vero per Saul, populus praefigurabatur Judaeorum qui in
adventuSalvatoris, ob impietatem suam a Deo derelictusest. Spiritum sanctum
quem olim acceperat, amisit; atque ab spiritu nequam, hoc est,diaboli mendacio, usque
nunc agitatur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 16
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego
projecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo,
et veni et mittam ad Isai Bethlehemitem, providi enim in filiis
ejus mihi regem,
(
S1, 16, 1) etc. Itaque Saule propter inobedientiam reprobato,
misit Deus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David.
Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice
significaverit. David enim interpretatur manu
fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo
de tribu Juda
(voir:
Ap, 5)
, qui vicit mundum?
(voir:
Jn, 16)
Et quid desiderabilius illo de quo dicitur:
Venit desideratus cunctis gentibus?.
(
Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem
illam Christum. Christus enim a Chrismate appellatur.
Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate
electus est ad regNum. Quia spreto Judaico sacerdotio et regno, prioris
videlicet populi, qui sabbatismum secundum legem servabat, Christus
Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuo functus est,
et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,
linguae et tribus servient. David ab officio pastorali
pecorum ad hominum regnum transfertur. Noster autem David,
ipse Jesus, a bobus Judaicae plebis ablatus est, et in regnum gentium
translatus est. In Judaea enim non est modo Christus, ablatus
est inde, nunc gentium greges pascit. Igitur recedente a Saul Domino
propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu,
et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
(
S1, 16, 14).
Auctor incertus
Liber 1, Caput 16
Et perrexit Samuel, et abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini
recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et
suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce Spiritus Domini
malus suffocat te
(voir:
S1, 16, 13,
S1, 16, 14 et
S1, 16, 15)
.
Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum Spiritus Domini
malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et
dicentis: Spiritus malignus a Domino: secundum hoc enim Domini,
quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat, id est,
comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia
sineretur; si enim juste vindicatDeus, quemadmodum ipse dicit Apostolus
(voir:
Rm, 1)
, cum tradit homines adconcupiscentias cordis eorum, non mirum si
nihilominus juste vindicans traditeos etiam in concupiscentias aliorum
nocere volentium, sua semper incommutabiliaequitate servata.
Animadvertendum sane cum additamento dici, Spiritus Domini
malus.
Cum autem tantummodo dicitur, Spiritus Domini, etiamsi non
addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus: unde apparet, bonum spiritum
secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum
Dei: quamquamquaeri adhuc possit utrum cum Spiritus Dei dicitur, et ex
ipso jam etsi nihil addatur, intelligitur bonus ille qui est in
Trinitate consubstantialis Patri et Filio, Spiritus sanctus; de quo
dicitur,
Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas
(
2Co, 3, 17) [mauvais référencement: 1Co, 3]
; et iterum,
Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum
(
1Co, 2, 10); et illud, Sic et qui Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus
Dei; et multis hic modis dicitur Spiritus Dei, etintelligitur
Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant satis
indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et
tamenintelligatur ille Spiritus Dei principaliter sanctus; nam quem
alium commemoratubi dicit,
Ipse Spiritus dat testimonium spiritui nostro, quia sumus
filii Dei
(
Rm, 8, 16), et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, et omnia haec
operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult; et
divisiones donationum, idem autem Spiritus
(voir:
1Co, 12, 11 et
1Co, 12, 12)
: in his enimomnibus sententiis nec Dei nec sanctus est additum,
et tamen ipseintelligitur.
Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi
dictumSpiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non
significetur; sedaliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae
enim praeferuntur dubia,indigent clariore documento, sicut illud quod
scriptum est,
Spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2); nam et ibi Spiritum sanctum acciperequid impediat non invenio:
cum enim aquarum nomine illa materies insinuareturinformis, quae de
nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibetintelligere Spiritum
sanctum conditoris, qui superferebatur huic materiae nonlocorum gradibus
intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporearecte
dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia
voluntatis,ut omnia conderentur: praesertim cum ea locutio, sicut
illarum Scripturarum mosest, etiam propheticum quoddam sonet mysterium,
quo futuri baptismatis ex aquaet Spiritu sancto populi
praefigurarentur.
Non ergo cogit quod dictum est,
Spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2),illum intelligere spiritum, sicut nonnulli intelligunt, quo mundi
molesuniversa ista corporea velut animatur ad ministerium quorumque
gignentium, etin sua specie continendarum corporalium creaturarum:
creatura est enim quidquidest tale.
Illud etiam quod scriptum est,
Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum
(
Sg, 1, 7), non desunt qui eumdem spiritum velint accipere,invisibilem
scilicet creaturam, cuncta visibilia universali quadam
aspirationevegetantem atque continentem.
Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum
ipse Deusdicat apud prophetam,
Coelum et terram ego impleo
(
Jr, 23, 24); nonenim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et
terram.
Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est,
Replevit orbem terrarum
(
Sg, 1, 7)? Aliter etiam replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur,
Repletus est Spiritu sancto, et de caeteris talibus
aliter:replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter
astante atqueordinante praesentia, sicut omnia.
Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit
ostendi,cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus
Domini, aliquidaliud significari quam Spiritum sanctum.
Sed etsi est forte quod impraesentiarum non occurrat, illud certe
arbitrornon temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur
Spiritus Dei, necadditur aliquid, sive illi Patri et Filio
consubstantialis Spiritus sanctus,sive aliqua creatura invisibilis
intelligatur, malum autem non posse intelliginisi addatur etiam malus;
malo enim quia bene utitur Deus ad ministeriumjudicii sui; appellatur
etiam ipse Spiritus Dei ad vindictam malorum etdisciplinam vel
probationem bonorum.
Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est eumdem
SaulemSpiritu Dei super se facto prophetasse: quomodo post bonum
Spiritum, spiritusmalus, et rursus post malum bonus: hoc enim fit non
mutabilitate Spiritussancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio,
sed mutabilitate animihumani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro
merito damnationis velemendationis, sive bonis pro largitate gratiae
suae: quamquam videri possitetiam idem fuisse Dei Spiritus semper in
Saul, malus autem illi quod ejussubstantiae capax non esset; sed non
recte hoc videtur: tutior est enim illesensus et verior, ut pro
mutabilitate affectionis humanae, Spiritus Dei bonusbene afficiat, vel
ad prophetiam, vel ad opus quodlibet in munere divino:afficiat autem
malus qui propter mysterium divinae aequitatis omniadistribuentis, et
omnia recte utentis, dicitur et ipse Spiritus Dei: praesertimquia dictum
est, Recessit ab eo Spiritus Dei, ei comprehendit eum spiritus
malignus a Domino; nullo pacto enim potest idem videri
recessisse etapprehendisse.
Porro in nonnullis exemplaribus, et in eis maxime quae de lingua
Hebraea adverbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine
additamento positus, etintelligitur malus ex eo quod arripiebat Saul, et
reficiebat eum David tangendocitharam.
Manifestum est tamen ideo non additum malus, quia paulo superius jam
dictumerat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat:
ita enim inejusmodi exemplaribus legitur.
Igitur quandocumque Spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David
citharam, etpercutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius
habebat: recedebat enimab eo spiritus malus.
Sive ergo quod dictum hic non est, Spiritus Dei, sed tantummodo
spiritusmalus, quod ibi minus dictum erat, tamquam redditum apparet:
sive quia superiusita positum erat, Et dixerunt servi Saul ad eum,
Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster ut servi
tui qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara,
ut quando te arripuerit spiritus Dei malus, psallat manu sua, et
levius feras.
Non opus erat, cum rursum diceretur, Quandocumque spiritus Dei
arripiebatSaul, addere malum, quia notum erat de quo tunc
diceretur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(Cap 7. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt
dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca (maneret) manserit
in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi
frequentia
adduxit in Hierusalem
(voir:
S2, 6)
, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus,
(voir:
S1, 14, 8)
, quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante
eo
adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum
filiis Israelis.
Et quia constat
(voir:
S2, 7)
quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam
esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in
praefatam
sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem. Est ergo sensus
memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus,
cum eam
inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat
annus, cum
adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi
soli
serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim
annis
completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti
annis
tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum
(voir:
S1, 16, 14)
cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime
(voir:
S1, 18, 10)
ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae (vel)
et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa
est, quae
alio nomine Cariath Baal vocatur
civitas saltuum
(
Js, 15, 60 et
Js, 18, 14)
civitas saltuum
una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim
milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem,
sicut
Hieremias scribit.
Liber 1, Caput 1
Cumque ab illo recessisset,
venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum.
(
S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei:
et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et
prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius
tertius,
quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit
filio
Cis? Num et Saul in Prophetis?
(
S1, 10, 10 et
S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis:
Spiritus enim, ubi vult, spirat.
(
Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus,
attingit
enim
ubique propter suam munditiam;
(
Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem
hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam,
alios
utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis,
aut
per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et
(voir:
Gn, 45, 2)
Pharao, et
(voir:
Da, 2, 1 et
Da, 4, 1)
Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique
potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur.
Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus
hominis
divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli
demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo
quatuor
lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum
autem
mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus,
quid
significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis
ipsam vocat
Apostolus
prophetiam
(
1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi,
quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali
examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et
justitia,
omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non
pertinet.
Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident,
et quid
valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione
informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae
spiritus, sicut Caiphas cum
esset pontifex prophetavit
(
Jn, 11, 49) de Domino,
quod expediret unum mori pro tota gente,
(
Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat.
Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum
spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum
igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo
quod ibi
scriptum est:
Convertit Deus in Saul cor aliud.
(
S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum
significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum
autem
distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut
Isaias,
sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul
apparuit,
quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela
propter
necessarium prodigium asina locuta est,
(voir:
Nb, 20, 28)
in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus
quod
statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur:
aut si hoc
exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam
fuisse
ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et
asinam, cum
voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis
etiam
hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo
sapiens
existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas
numerabitur, cum et Dominus
(voir:
Mt, 13, 20)
in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non
habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est
in
parabolam:
et Saul inter prophetas
(
S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum
vel
meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia
tale aliquid
demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur,
(voir:
S1, 16, 14)
qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum
est
ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos
debent haec
alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore,
quo caro
corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat
Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit,
Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus,
qui
in coelis est
(
Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret:
Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae
hominum.
(
Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis,
haec
differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset
Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in
spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus
est
Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.
Liber 1, Caput 1
Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu
a Domino,
irruebatque spiritus Domini in eum malignus. Jam vero illud, quod etiam malus
appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est:
Domini est terra,
(
Ex, 9, 29,
Ps, 23, 1 et
1Co, 10, 26) tanquam creatura, et in ejus posita potestate: aut si propterea non congruit hoc
locutionis exemplum, quia terra non est mala,
omnis enim creatura Dei bona est
(
1Ti, 4, 4), illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus, et sceleratus, atque ingratus sancto
David persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc
Christus
Domini dicebatur, sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum
(voir:
S2, 1, 24)
. Sed magis arbitror malignum spiritum, a quo vexabatur Saul, ideo dictum spiritum
Domini, quod occulto Dei judicio Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris etiam
spiritibus
malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio
ad istam.
Quamvis enim multum sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit:
tamen
nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo, sub quo sunt omnia
(voir:
Rm, 13, 1)
certis, et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a
Deo,
sic non est potestas nisi a Deo; quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit,
non est
tamen in cujusque potestate, quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam
et ipse
filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti
quod
potestatem haberet occidendi, vel dimittendi eum:
non haberes
, inquit,
in me potestatem, nisi data esset tibi desuper
. Diabolus etiam volens nocere justo Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat,
sed
tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens,
mitte manum tuam, et tange carnem ejus
: quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat
hoc modo: et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam; id est ipsam
potestatem, quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio; quod Dominus discipulis
ait:
hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum
(
Lc, 22, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in
Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat: quoniam spiritus ille voluntate,
qua
malus erat, non erat Dei; creatura vero, qua conditus erat, et potestate quam non
sua, sed
Domini omnium, aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se
habent.
Et perrexit Samuel,
inquit,
et abiit in Ramatha, et spiritus Dei recessit a Saul, et comprehendit eum
spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce
spiritus Domini malus suffocat te.
(
S1, 16, 13,
S1, 16, 14 et
S1, 16, 15) [mauvais référencement: S1, 16, 13]
Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum spiritus Dei malignus, superiora verba
indicant narrantis Scripturae, et dicentis:
spiritus malignus a Domino.
(
S1, 16, 15) Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare
velle habebat: id est comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia
sineretur: si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: (I
Rom. 2) cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum; nil mirum si nihilominus
juste vindicans tradit etiam eos in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua
semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum est sane, cum additamento
dici
spiritus Dei malus, cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non
addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam,
malum autem secundum ministerium, dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit,
utrum cum
spiritus Dei dicitur: et ex hoc ipso jam, et si nihil addatur, bonus intelligitur,
ille
intelligatur, qui est in Trinitate consubstantialis Patri, et Filio, Spiritus Sanctus,
de quo
dicitur:
ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas
(
2Co, 3, 17). Et iterum.
Nobis autem revelabit Deus per spiritum suum
(
1Co, 2, 10). Et illud:
sic et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei
(
1Co, 2, 11). Et in multis locis hoc modo dicitur: Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus
sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur,
ita
ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei
principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat ubi dicit:
ipse spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei?
(
Rm, 8, 16) Et
ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram
(
Rm, 8, 26). Et
omnia haec operatur unus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult
(
1Co, 12, 11). Et
divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus
(
1Co, 12, 4). In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et
tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit
alicubi
dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed
alius, quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae proferuntur enim dubia sunt,
et indigent
clariore documento, sicut illud quod scriptum est:
Spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2). Nam, et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio, cum enim aquarum
nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent:
quis
prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, quod superferebatur huic materiae,
non
locorum gradibus, intervallisque spatiorum; quod nequaquam de ulla re incorporea recte
dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia
conderentur?
praesertim cum ea locutio, sicut illarum scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam
sonat
mysterium, quo futuri baptismatis aqua, et Spiritu sancto nascituri populi figurantur.
Non
ergo cogit, ut dictum est,
et spiritus Dei ferebatur super aquas
(
Gn, 1, 2), illum intelligere spiritum (sicut nonnulli intelligunt) quo mundi moles universa
ista
corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum
corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum
est:
quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum
(
Sg, 1, 7), non desunt, qui eumdem spiritum velint accipere; invisibilem scilicet creaturam
cuncta
visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque
hic video
quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: coelum
et
terram ego impleo:
(voir:
Jr, 22, 24)
non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si
de
Spiritu sancto ejus dictum est replevit orbem terrarum? aliter enim replet sanctificando,
sicut de Stephano
(voir:
Ac, 6, 5 et
Ac, 7, 55)
dicitur:
repletus est Spiritu sancto,
(
Lc, 1, 67) et de caeteris talibus. Aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos,
aliter adstante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo
aliquo
documento scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus
Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari, quam Spiritum sanctum. Sed
et si est forte quod in praesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere
dici
quotiens in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive
ille Patri, et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua invisibilis creatura
intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi etiam addatur malus. Malo enim,
quia bene utitur Deus, ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus
Dei ad
vindictam malorum, et disciplinam, vel bonorum probationem.
Liber 1, Caput 1
Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est:
(voir:
S1, 19, 23)
eumdem Saulem spiritu Dei super se facto prophetasse. Quomodo post bonum spiritum
spiritus malus, et rursum post malum bonus? Hoc enim fit non mutabilitate Spiritus
sancti, qui
est immutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani Deo cuncta distribuente,
sive malis pro merito damnationis, vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae
suae.
Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul: malus autem
illi, quod
ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur: tutior est enim ille
sensus, et
verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae spiritus Dei bonus bonum afficiat,
vel ad
prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus, qui
propter
ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis, et omnibus recte utentis dicitur
et ipse
Spiritus Dei: praesertim quia dictum est
recessit ab eo spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino;
(
S1, 16, 14) nullo pacto enim potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in
nonnullis exemplaribus, et eis maxime, qui de lingua Hebraea ad verbum videntur expressa,
invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, et intelligitur malus, ex eo quod
arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen,
ideo non
additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae
subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in ejusmodi exemplaribus legitur:
Igitur quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, et
percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab
eo
spiritus malus.
(
S1, 16, 23) Sive ergo quod dictum hic non est, spiritus Dei, sed tantummodo spiritus
malus, quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet: sive quia superius ita
positum erat:
et dixerunt servi Saul ad eum: ecce Spiritus Dei malus exagitat te; jubeat Dominus
noster; et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara,
ut
quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras.
(
S1, 16, 15 et
S1, 16, 16) Non erat opus, ut rursum diceretur, quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, addere
malum, quia notum erat, de quo tunc diceretur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis