V. 9 :
adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Aminadab interpretatur, urbanus. Merito igitur, Domino
consulto, repellitur: quia sancta ecclesia ad regimen animarum non
eligit negotiis saecularibus strenuum, sed spirituali conversatione
decorum. Urbani quidem sunt, qui postposita intentione
coelestium, exterioribus studiis se ostendere strenuos
conantur. Nec hunc ergo elegit Dominus, quia pii pastoris
studio coelestia, non terrena, provideri fidelium gregibus debent, non
infirma et labentia, sed sublimia et aeterna.
Adduxit autem Sama, de quo et ait: Etiam hunc non elegit
Dominus.
(
S1, 16, 9)
Commentaires
Gregorius I (540-604)