Liber Primus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 4 : fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Nisi enim Isai prius vocetur, ei, quae facienda sunt, non pandentur: quia sine magistri voluntate aliquid de subjecti persona faciendum non est. Illo ergo vocato, quod est faciendum, ostenditur, quia cum voluntate religiosi doctoris, subjecti humilitas ad arcem sustollitur praelationis. Quid est autem, quod dicitur: Unges quem monstravero tibi, ( S1, 16, 3) nisi quia electi pastoris aequales discipuli omnes non sunt? Sunt namque ex illis, alii utiles ad obediendum: alii et humiliter obediunt, et jubere discrete didicerunt. Dicit ergo: Unges quem monstravero tibi: ( S1, 16, 3) ut, cum ad culmen sacerdotii persona quaeritur, cum magna subtilitate requiratur. Quibus nimirum verbis ordinatoribus Ecclesiarum in electione aliorum nihil suum relinquitur. Quem, ( S1, 16, 3) ait, monstravero tibi, illum unges. ( S1, 16, 3) Qui sunt qui ungunt quos non monstrat Deus, nisi qui carnali affectu ad Ecclesiarum culmen ordinandos ducunt, qui non merita discernunt, sed personas accipiunt? Isti quidem reges ungunt, sed non qui a Deo monstrantur. Quod suum est, faciunt; quod Dei est, tollunt. Dei quidem personam monstrare est, ordinatoris praebere unctionem. Dum ergo ipsi sibi monstrant quos ungant, habere Deum cooperatorem nolunt. Unde et per prophetam Oseam de talibus electis Dominus queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi. ( Os, 8, 5) Dicitur ergo electis, quod audire non possunt reprobi: Unges quem monstravero tibi: ( S1, 16, 3) ut nullus promoveatur, nisi qui dignus tanto ordine, Scripturarum sanctarum laude decernitur. In eis quidem Dominus loquitur, ibi qualis et quantus esse debeat magister Ecclesiae, memoratur. Ille ergo monstratus a Domino eligitur, qui per sacrum eloquium commendatur. Haec quidem mali rectores contemnunt, boni faciunt. De bonorum ergo obedientia recte subjungitur: Fecit ergo Samuel, quod locutus est ei Dominus. Venit in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei. ( S1, 16, 4)
  • Liber 6, Caput 3
    • Ad historiam seniores admirantur, quia illuc venire propheta non erat solitus. Quo in loco fortasse signatur: quia electi doctores vix aliquando videri in publico debent, esse frequentes in secreto, negotiis civilibus vacui, spiritualibus pleni. Miraculum ergo fit populi, in publico visa persona pastoris. Mirantur quod exeat, quem secreti cultorem sciebant. Qui quia in magna populi veneratione sustollitur, seniores civitatis et admirati, et ei occurrisse referuntur. Quia vero non populus, sed seniores admirantur, perfecta doctorum virtus ostenditur, quae non a parvulis et simplicibus, sed a magnis et eruditis praedicatur. Qui etiam de pacifico ingressu prophetae sciscitantur. Quasi ergo ingressum non pacificum minabatur, qui dicebat: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? ( 1Co, 4, 21) Quid est ergo, quod dicitur: Pacificus est ingressus tuus? ( S1, 16, 4)