V. 6 :
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Et quia per sacra eloquia Dominum eligendos antistites monstrare
docuimus, jam quales monstret, qualesque reprobet subsequenter,
loquentibus sacrae hujus historiae mysteriis, videamus.
Sequitur:
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram
Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad
Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem
staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum
hominum judico. Homo enim videt ea, quae
apparent, Dominus autem intuebitur cor.
(
S1, 16, 6 et
S1, 16, 7) Quid enim est sapientibus ingredi, nisi ad subtile
discretionis sacrarium intrare? Sed ingressum Eliab vidit:
quia illum esse dignum praelatione sanctae Ecclesiae pastor agnoscit,
qui et fortitudinem habet boni operis, et scientiam
veritatis. Quid est autem, quod ei Dominus nec staturam ejus,
nec vultum aspicere praecipit, nisi quia in sancta Ecclesia nec opus,
nec scientia sine humilitate praedicatur? Quid est enim
vultus alicujus, nisi exterior conversatio, per quam
noscitur? Et quid est statura ejus, nisi altitudo scientiae,
per quam ad superiora sublimatur? Quos ergo Eliab rectius,
quam bona agentes, et eruditos significat, sed arrogantes?
Unde et Eliab, Deus meus pater, interpretatur. Hoc quippe
ejus nomen, quod audent praesumere. Quid namque est, quod
Deus meus pater dicitur: nisi quia dum fortiter bona agunt, spiritualia
sapienter intelligunt, se per singulare meritum in filiorum Dei numerum
transisse gloriantur? Nam pater non meus, sed noster
omnipotenti Domino dicerent, si per humilitatem se cum electis caeteris
in supernae generationis ordine communiter viderent. Merito
ergo repellitur, quia in spirituali culmine nonnisi humiles
praeferuntur. Subtiliter ergo propheta de ungendi persona
exquirit, dicens:
Num coram Domino est Christus ejus?
(
S1, 16, 6) Modo hoc fit, quando summus doctor, et vitam et
intelligentiam eligendi cognoscit, sed adhuc de humilitatis virtute
perquirit. Sed vultum et staturam ejus abjectam videt, quando
ei, quidquid pulchrum habet in opere, quidquid altum in eruditione inest
ei, absque humilitatis virtute cognoscit. Merito igitur
Dominus dicit:
Projeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: quia homo
videt in facie, Deus autem intuebitur cor.
(
S1, 16, 7) Quasi dicat: Homines solent magna opera, et scientiae
verba laudare: ego autem nec verba, nec opera laudo, quae in humilitate
vera fundata non video. Indignitatis quippe suae repulsam,
qui ejusmodi sunt, expavescerent, si attente audire vellent, quod ad
prophetam Dominus dicit:
Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus,
quia projeci eum.
(
S1, 16, 7) Pro magno namque habent, quod arrogantes faciunt: sed
ecce tam vile esse a Domino dicitur, ut nec respiciendum esse
judicetur. Sed isto amoto, quid sequatur ostenditur:
Et vocavit Isai Aminadab, et adduxit eum coram
Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit
Dominus.
(
S1, 16, 8)
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Nam coram Domino est Christus ejus?
(
S1, 16, 6) Id est nunquid iste qui tibi nunc praesentatus est, et coram adductus, provisus
est a te, ut sit Christus tuus?
Adducit itaque Isai septem filios suos coram Samuele; et ait Samuel ad Isai:
Non elegit Dominus ex istis.
(
S1, 16, 10)
Quomodo verum est, quod Isai septem filios suos ad Samuelem adduxisse
dicitur, et Samuel ex illis adductis nullum electum esse testatur, cum David unus
de
septem adhuc et adductus non sit, et electus sit? Quapropter sic intelligendum est
quod sex adduxit, illo solo excepto quem superesse dixit, et verum est, quod de
reliquis nullum elegit Dominus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Hugo de Sancto Victore -1141