V. 1 :
fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius
Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 1. 2. : Helcana de Ramatha Phenennae sponsus et Annae Venerat in Silo sacra Deo facere.
Petrus Riga
liber 1 , v. 11. 12. : Monte manens Ephraim ciuis de Ramatha Sophim
Vir fuit unus et huic Elcana nomen erat.
Bernardus Cluniacensis
liber , v. 1. 2. : Olim uir fuit unus et huic fuit Helcana nomen, Vir de monte Effraim de Ramataque Sophim.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen
ejus Helcana, filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii
Suph, Ephrathaeus.
(
S1, 1, 1)
Liber 1, Caput 1
Sed quaerendum est, cur dicatur
vir unus
(
S1, 1, 1). Nam si unitas haec referatur ad numerum,
superfluum videtur: unusquisque enim unus, et non duo, est.
Et sanctus Samuel, a quo ista scribuntur, contra morem scriptorum
sanctae Ecclesiae frustra inchoasse nullatenus credendus est.
Nam scriptor illius voluminis, cum beati Job vitam ad exemplum fidelium
duceret, sic exorsus est:
Vir erat in terra Hus, nomine Job
(
Jb, 1, 1). Evangelista etiam Lucas, cum in principio sui
Evangelii justi sacerdotis praeconia diceret, ait:
Fuit in diebus Herodis regis sacerdos nomine
Zacharias
(
Lc, 1, 5). Nam nec ille ait: Vir unus; nec evangelista: Fuit
sacerdos unus. Quid est ergo quod electus propheta contra
usum scriptorum, scribendi tale coepit exordium? Sed quia non
solum scriptor erat, sed etiam propheta, noverat de quo historia
diceret; et qui per historiam dicebatur, noverat quem
signaret. Quod ergo de historia praeter usum narrat
historiae, hoc ad usum catholicae fidei, in intellectu loquitur
allegoriae. Unde et hac nova consuetudine, simul tota
confitetur Ecclesia, quia Deus et homo unus est
Christus. Dicit ergo:
Fuit vir unus
(
S1, 1, 1); quia de Deo homine loquebatur, ut deitatem, et
humanitatem ejus assereret, et non aliam suscipientis verbi, et suscepti
hominis personam, sed Dei et hominis unam, eamdemque esse apertius
demonstraret: quae tamen unitas, ad excellentiam dignitatis ejus referri
convenienter potest. Nam etsi Redemptorem alium sancta
Ecclesia non habuit, ex virtutis ostensione viros nonnullos
habuit. Dum ergo unus dicitur, incomparabilis
demonstratur.
Liber 1, Caput 1
De Ramatha Sophim, de monte Ephraim
(
S1, 1, 1). Ramatha, Sophim et Ephraim, Hebraica nomina
sunt, quorum primum in lingua nostra sonat, Visio consummata, secundum
vero, Specula; tertium denique, Frugifer, sive fructificans,
interpretatur. Quae autem est visio consummata, nisi Dei
omnipotentis cognitio perfecta? Hanc profecto consummatam
visionem doctor Gentium insinuat, dicens:
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et
cognitus sum
(
1Co, 13, 12). Et quid specula, nisi illa angelorum sublimitas
intelligitur? Specula quippe in sublimi, ad clariorem
visionem eligitur. Ramatha autem Sophim recte dicitur: quia
illa Conditoris nostri perfecta cognitio, a solis illis beatis civibus
haberi potest, qui in superna illa sublimitate consistunt.
Jubar quippe aeterni luminis in sui plenitudine, non in imo praesentis
exilii, sed de statu respicitur aeternae sublimitatis. Unde
bene Ramatha Sophim in monte Ephraim sita perhibetur. Quis
est enim mons Ephraim, nisi coelum? Mons quippe est frugifer,
qui aeternae pulchritudinis flores, et fructus indeficientis gaudii,
semper profert. Bene autem, et Ramatha, et Sophim in Ephraim
monte sita perhibetur, quia illa omnipotentis Dei aeterna visio, et
altitudo illa civium beatorum, non in terra habetur, sed in
coelo. De Ramatha namque se esse insinuans, ait:
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem
(
Jn, 10, 15). Hinc iterum dicit:
Nemo novit Filium nisi Pater, et Patrem nemo novit
nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare
(
Lc, 10, 22 et
Mt, 11, 27). De specula, hoc est sublimi fuit, qui et Judaeos
increpans, dicit:
Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum: vos de hoc
mundo estis, ego autem non sum de hoc mundo
(
Jn, 8, 23). De monte Ephraim fuit, qui dicit:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(
Jn, 6, 51). De monte Ephraim eum fuisse Joannes Baptista
affirmans, ait:
Qui de coelo venit, super omnes est
(
Jn, 3, 31). Hinc Psalmista ait:
A summo coelo egressio ejus
(
Ps, 18, 7). Hinc Gentium doctor ait:
Secundus homo de coelo, coelestis
(
1Co, 15, 47). Vir ergo, qui unus fuisse asseritur, de Ramatha
Sophim de monte Ephraim exstitisse perhibetur: quia qui inter omnes
natus supra omnes enituit, inde tantus in terra apparuit, quia de coelo
venit. De Ramatha quippe Sophim fuit, quia etsi
incomparabilis hic refulsit, magnitudo tamen excellentiae ejus non
capitur, nisi ubi ejus perfecta cognitio aeternis civibus
exhibetur. Nam hic eum in excellentia virtutis aspexerat,
quid dicebat:
Quod vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt
de verbo vitae
(
1Jn, 1, 1). Sed quia magnitudinem excellentiae ejus non viderat,
in Ramatha eam nobis repromittit, dicens:
Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum;
sicuti est
(
1Jn, 3, 2).
Liber 1, Caput 1
Potest autem hujus montis nomine, beatissima semper virgo Maria Dei
Genitrix designari: mons quippe fuit, quae omnem electae creaturae
altitudinem electionis suae dignitate transcendit. An non
mons sublimis Maria, quae ut ad conceptionem aeterni Verbi pertingeret,
meritorum verticem supra omnes angelorum choros, usque ad solium
deitatis erexit? Hujus enim montis praecellentissimam
dignitatem Isaias vaticinans, ait:
Erit in novissimis diebus, praeparatus mons domus Domini in
vertice montium
(
Es, 2, 2). Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo
Mariae supra omnes sanctos refulsit. Nam sicut mons
altitudinem, ita domus designat habitationem. Mons quippe et
domus apte dicitur, quae dum incomparalibus est illustrata meritis, Dei
unigenito, in quo recumberet, sacrum praeparavit uterum. Nam
mons in vertice montium Maria non fieret, si supra angelorum
altitudinem, hanc divina fecunditas non levaret. Et domus
Domini non fieret, si in ejus ventre, per assumptam humanitatem, verbi
divinitas non jaceret. Sed recte mons frugifer dicitur, de
qua optimus fructus, id est novus homo generatur, quam certe in
fecunditatis suae gloria pulchram, ornatamque propheta respiciens, ait:
Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus
ascendet
(
Es, 11, 1). De hujus namque montis fructu, David Deo exsultans,
ait:
Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi
omnes, terra dedit fructum suum
(
Ps, 66, 6 et
Ps, 66, 7) [mauvais référencement: Ps, 66, 6]. Terra quippe fructum suum dedit, quia quem Virgo
peperit, non concepit materiali opere, sed sancti Spiritus obumbratione
(voir:
Lc, 1, 35)
. Hinc eidem regi et prophetae a Domino dicitur:
De fructu ventris tui ponam super sedem tuam
(
Ps, 131, 11). Hinc Isaias ait:
Erit fructus terrae sublimis
(
Es, 4, 2). Nam quem Virgo genuit, non solum homo sanctus fuit,
sed etiam potens Deus. De hoc fructu ad eamdem beatam
Virginem, Elisabeth salutante, dicitur:
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris
tui
(
Lc, 1, 42). Recte igitur mons Ephraim dicitur, quae dum
ineffabili dignitate divinae generationis attollitur, in ejus fructu,
arida humanae conditionis germina revirescunt. Vir igitur de
Ramatha Sophim factus est de monte Ephraim: quia qui per divinitatis
suae potentiam angelos condidit, de carne praecelsae Virginis, formam
suscepit humanitatis. Et quia per humanitatem, quam
assumpsit, non ex infidelibus, sed ex fidelibus nasci voluit, sequitur:
Filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii
Suph
(
S1, 1, 1).
Liber 1, Caput 1
Sequitur:
Ephrathaeus
(
S1, 1, 1). Qui autem de Ephraim monte asseritur, cur
Ephrathaeus esse perhibetur? Sed hoc ad litteram patet, quia
videlicet de Ephraim monte esse aliquis potuit, qui de tribu Ephraim
natus non fuit. Dicitur ergo Ephrathaeus, ut qui ex loco
ostenditur, de stirpe etiam propaginis agnoscatur. Quia vero
Ephrathaeus fructificans dicitur, recte hoc personae Redemptoris
adscribitur, qui prophetae vaticinio praedicatur:
Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus
aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo
(
Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1, 4]. Nam in praefinita apparens plenitudine temporum,
coelestis doctrinae flores, in poma vertit electorum; et quotquot sibi
conjunxit ex humano genere, quasi tot fructus protulit ad aeternitatem:
quo in loco dum Redemptoris vita describitur, latenter etiam diaboli
perditio demonstratur. Nam de monte Ephraim fuit, et tamen
Ephrathaeus non fuit: quia de coelo quidem cecidit, sed arbor pessima
bonum fructum non dedit.
Qui habebat duas uxores, nomen uni Anna, nomen secundae
Phenenna: fueruntque Phenennae filii, Annae vero non erant
liberi.
(
S1, 1, 2)
Liber 1, Caput 2
Haec de principio typica expositione protulimus; nunc in ejusdem verbis
historiae eruditionem nostram per moralem significationem
requiramus.
Fuit vir unus,
(
S1, 1, 1) inquit,
de Ramatha Sophim
(
S1, 1, 1).
Liber 1, Caput 2
Quae etiam nostra sunt, quia hi qui, abrenuntiantes saeculo, remotioris
vitae secretum petivimus, monachi vocamur.
Monos quidem Graece, Latine autem unus
dicitur. Hoc quippe titulo appellationis inscribimur, ut vox
nominis nostri nobis insinuet altitudinem dignitatis, et animus noster
tanto ardentius ad conditoris visionem se erigat, quanto sublimitatem
claritatis, in qua semper debet consistere, quasi in fronte praelatam
portat. Sed divini amoris sublimitas in sola catholica
Ecclesia veris electis impenditur. Bene ergo vir, qui unus
dicitur, de Ramatha Sophim, de monte Ephraim fuisse
perhibetur. Ramatha quippe, ut jam dixi, Hebraeum nomen est,
sed Latina locutione dicitur Visio consummata. Quae profecto
appellatio sanctae Ecclesiae convenit, quae antiquitus a prophetis
praevisa est, sed in finem saeculorum in Redemptoris fide
disposita. Consummata ergo visio sancta Ecclesia dicitur,
quia per Redemptorem humani generis erecta est in religionis culmine,
quae olim tantum praevisa erat spiritu prophetiae. Haec autem
Sophim esse describitur in monte Ephraim aedificata ( Supra, initio
expositionis allegoricae ), quia contemplatione Dei celsissima
est, et spiritalibus virtutibus fecunda. Sophim quippe
specula dicitur, Ephraim fructificans. Quae profecto vocabula
situm sanctae Ecclesiae recte insinuant, quae non solum intentione
visionis alta est, sed excellentia conversationis. Quibus
etiam vocabulis et haereticorum dementia, et caeterorum improborum
sterilitas reprobatur. Illi quidem, dum a rectitudine fidei
deviant, speculationem sublimitatis non habent; isti vero, quia recta
vident quae agant, et ea facere semper dissimulant, speculam quidem
habent, sed virtutum montem excellenti vita non obtinent.
Sancta vero Ecclesia quia in Sophim, id est in speculatione sublimis
est, gloriatur, dicens:
Nostra conversatio in coelis est
(
Ph, 3, 20). Quia etiam in virtutum monte per boni operis fructum
constituta est, elisam reproborum fidem reprobans, ait:
Fides sine operibus mortua est
(
Jc, 2, 26). Hinc item praedicans dicit:
Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei
(
Ga, 6, 10). Vir ergo qui unus dicitur de monte Ephraim esse
memoratur, quia et terrena despicere, et superna desiderare, ei solum
prodest qui per fidem catholicam intra sanctam Ecclesiam sese
continet. Sequitur:
Et nomen ejus Helcana, filius Hieroboam, filii Heliu, filii
Thau, filii Suph.
(
S1, 1, 1)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana,
filius Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Suph, Ephrataeus.
(
S1, 1, 1) Quia enim in prolegomena, imo in isagoge polliciti sumus prius
fundamentahistoriae ponere, et postmodum culmen allegoriae, atque ubi gratum fuerit,
moralitatisharmoniam inserere, ideoque primum dignumfore arbitramur de generatione
sanctiSamuelis prophetae historiam praedicere, ut postmodum continuatim allegoriam
ejusvaleamus, Domino favente, dirigere. Elcana namque pater ipsius de
stirpe Levi fuit, sed non de generatione Aaronsacerdotis: quod enim pater ejus de
tribu Levi fuerit, Verba dierum manifestissimecomprobant, ubi series generationis
usque ad Levi perducitur. Dicitur enim filius fuisse
Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Sophoniae, filii Elcana, filii Maath,
filii Amasai, filii Elcanae, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii
Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Levi
(
Ch1, 6), et reliqui. Cujus generatio hic concordare comprobatur.
Quam generationem in sequentibus spiritali intellectui concinnere
conabimur.Matrem quoque ejus de tribu Juda fuisse monstratur, in eo quod
Ephrataeusvocatur. Ephrataeus ab Ephrata uxore Chaleb, quam constat fuisse
de tribu Juda, dictusest. Ephrataeus ab Ephrata civitate, id est Bethlehem,
quia Bethlehem prius Ephratavocata est. Et si quem movet quod ab Ephraim,
non ab Ephrata, Ephrataeus vocatur, unde insubsequentibus legitur
(voir:
S1, 1, 17)
quod David filius Ephrataei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai
patremDavid, non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse: et probet eumdem
ElcanamEphrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici. Hic inter medios cives
Ephrem sortis exsistens, Ramathaim Sophim civitateminhabitabat, unde Scriptura de
monte fuisse Ephraim commemorat. Intra cunctas namquetribus habitationem
Levitarum fuisse non dubium est Ramathaim,ipsa est quae in Evangeliis Arimathia
legitur, de qua fuisse Joseph eadem Evangeliacomprobant
(voir:
Mt, 27,
Mc, 15,
Lc, 23 et
Jn)
. Est enim civitas in regione Tamnitica, juxta Diospolim.
De qua notandum est, quod juxta Hebraicam veritatem non Ramathaim, sed Armathasive
Aramathaim (sicut in libris locorum legimus) habetur. Similiter etiam
interpretationibus Hebraicorum nominum Aramathaim reperitur, quodnos ita legendum
non
dubitamus, unde et Armathia nuncupatur, et interpretatur excelsaduo vel
eorum. Bene excelsa duo. Juxta historiam, ut quae intelligantur
tribus, regalis, videlicet et sacerdotalis,id est Juda et Levi, ex quibus exstitit
pater ejus etmater. Sophim, Speculator dicitur: speculatores hic
fortassis prophetaeintelliguntur, quorum filius Elcana fuerit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen
ejus Elcana,
(
S1, 1, 1) etc. Dicamus primum de generatione prophetae secundum
historiam, ut postea continuatim allegoriam ejus inseramus.
Elcana quippe, pater Samuelis prophetae, de stirpe Levi fuit,
sed non de generatione Aaron sacerdotis: fuit enim, ut Verba dierum
narrant, idem
Elcana filius Jeroboam, filii Eliel, filii Thahu, filii Suph,
filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, filii Azoel, filii
Hariae, filii Sophoniae, filii Thahath, filii Asir, filii
Abiasaph, filii Corae, filii Saar, filii Caath, filii Levi,
filii Israel.
(
Hebr, sl) Mater quoque ejus de tribu Juda exstitisse monstratur in eo quod
Ephrathaeus. Ephrathaeus ab Ephratha, uxore Caleb, quam constat fuisse
de tribu Juda, dictus est. Et si quem movet quod ab Ephraim
non ab Ephratha Ephrathaeus vocetur, videat in subsequentibus qualiter
David filius viri Ephrathaei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai non
de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse, et probet eumdem Elcanam
Ephrathaeum ab Ephratha, non ab Ephraim dici. Hic inter
medios cives Ephraim fortis existens, Ramatha Sophim civitatem
inhabitabat.
(voir:
Hier, sl)
Est enim ipsa civitas in regione Thamnitica juxta Diospolim, unde
fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia esse scribitur
(voir:
Mt, 27,
Mc, 15,
Lc, 23 et
Jn, 19)
.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen
ejus Helchana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii
Suph, Ephrathaeus.
(
S1, 1, 1)
Helcana non de Amram ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit
Caath, etCaath filius Levi.
Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte, filii ejus remanserunt.
De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus David
etSalomon, cantatores et prophetae in populo et templo Dei
fuerunt.
Hujus Caath familiae acceperunt urbes et suburbana ad inhabitandum, ut
liberJesu Nave testatur, in monte Ephraim, ubi fuerunt civitates Sichem,
et Gazer,et Cethsain, et Bethoron; fuit enim Helchana filius Hieroboam,
filii Heliu,filii Tau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii
Azariae, filiiSophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abisaph, filii
Chore, filii Isaar,filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut Verba
dierum narrant.
etc.
Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et
nomensecundae Phenenna.
Habebat autem filios de secunda Phenenna, sterilis vero erat prior
illa, quaeet nobilior erat.
Similia invenies etiam in Genesi: cognata quippe sibi est
Scripturadivina.
Invenies ibi
(voir:
Gn, 16)
primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem;secundam vero Aegyptiam
Agar, ignobilem fuisse; et ante patrem effectum Abrahamde ignobili quam
de nobili.
Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater.
Ita ergo etiam nunc Helchana hic qui est possessio Dei, prius de
secundauxore efficitur pater: quoniam quidem concluserat Deus vulvam
Annae, sicut etprius concluserat vulvam Sarae.
Post plurimos vero partus Phenennae, etiam Annae vulva orationibus
etprecibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, obtulit
Deo.
Quid ergo haec in se sacramenti contineant videamus.
Phenenna interpretatur conversio, Anna autem interpretatur
gratia.
Unusquisque ergo nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi
duasjungat uxores, et cum ipsis sibi nuptias celebret.
Primam sibi jungat, quae nobilior est et generosior, gratiam: haec enim
nobisper fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit,
Gratia salvi facti estis per fidem
(
Ep, 2, 8).
Secundae vero conjungimur Phenennae, id est, conversioni, quia post
gratiamcredulitatis, emendatio fit morum et vitae conversio.
Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis
efficitur.
Prima nobis filios parit Phenenna, quia primos fructus de
conversioneproferimus, et prima justitiae germina de actibus et operibus
procreamus:primum namque justitiae opus est, converti a peccatis, quia
nisi anteconvertamur et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici
patres, nec degratia liberos generare.
Videamus ergo nunc uniuscujusque differentias.
Phenenna filios habet, sed qui non assistunt Deo, neque enim tales
filiipossunt esse conversionis, ut assistant et adhaereant Deo; nec
tamen inanes etpenitus alieni sunt a rebus Dei: accipiunt namque partes
de sacrificiisdivinis, et edunt de hostiis Dei.
Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, et ex
conversionegenerat opera justitiae; postea vero excitata in nobis Anna,
per zelum etaemulationem boni precem fundat ad Deum, ut ipsa filios
generet.
Quales ergo Anna, quae est gratia, filios generat, qui assideant Deo?
Gratia
enim
et veritas per Jesum Christum facta est
(
Jn, 1, 17).
Hic ergo filius gratiae, qui verbo Dei et Deo vacat.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus
Elcana, filius Jeroam, filii Eliu, filii Thou, filii Suph
Ephrataeus
(
S1, 1, 1).
Ramathaim interpretatur, duo excelsa: Et haec duo excelsa, duae
intelliguntur tribus: regalis videlicet, et sacerdotalis.
Quod Pater Elcanae de tribu fuerit Levi, liber Paralipomenon plenissime
docet, in quo series genealogiae illius usque ad Levi perducitur
(voir:
Ch1, 6)
.
Matrem quoque ejus de tribu Juda exstitisse monstratur, in eo quod Ephrataeus
vocatur.
Ephrataeus ab Ephrata uxore Caleb, quam constat de tribu Juda fuisse, dictus
est.
Et si quem movet, quod non ab Ephraim, sed ab Ephrata, Ephrataeus vocetur:
videat in subsequentibus, qualiter David filius viri Ephrataei vocetur: cum
liquido pateat eumdem Isai, non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse, et
probet eumdem Elcana Ephrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici.
Sophim, speculatores interpretantur.
Speculatores hic Prophetae intelliguntur, quorum filius Elcana fuit.
De monte Ephraim
(
S1, 1, 1).
De monte vero Ephraim fuisse dicitur, quia ibi erat ejus habitatio.
Intra cunctas namque tribus, habitationem Levitarum fuisse non dubium
est.
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 1, Caput 4
De monte Ephraim
(
S1, 1, 1).
Id est, non de vallibus, neque de campis, non de collibus.
De monte Ephraim, qui interpretatur fructificatio; id est ergo, de
monte frugifero, Dominus inquit: Dominus montium, non
convallium.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Fuit vir unus de Ramatha in Sophin de monte Effraim, et nomen ejus Helcana.
(
S1, 1, 1) Et post pauca.
Habuit uxores duas: nomen uni Annae, et nomen secundae Fennenae.
(
S1, 1, 2). Quid significet vir iste: vel duae uxores ejus, una fecunda, alia infecunda. Et
cur
de Anna scribitur:
quod affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat.
(
S1, 1, 6) Et reliqua.
Liber 1, Caput 1
Fuit vir unus de Ramatha in Sophim de monte Ephraim, et nomen ejus Helcana, filius
Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrataeus.
(
S1, 1, 1) Helcana non de Aran (id est Amram) ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath,
et Caath filius Levi.
(voir:
Ex, 6, 18 et
Ex, 6, 19)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Isidorus Hispalensis 565-636
Theutmirus; Claudius Taurinensis