Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 23 : Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • De Ramatha Sophim, de monte Ephraim ( S1, 1, 1). Ramatha, Sophim et Ephraim, Hebraica nomina sunt, quorum primum in lingua nostra sonat, Visio consummata, secundum vero, Specula; tertium denique, Frugifer, sive fructificans, interpretatur. Quae autem est visio consummata, nisi Dei omnipotentis cognitio perfecta? Hanc profecto consummatam visionem doctor Gentium insinuat, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum ( 1Co, 13, 12). Et quid specula, nisi illa angelorum sublimitas intelligitur? Specula quippe in sublimi, ad clariorem visionem eligitur. Ramatha autem Sophim recte dicitur: quia illa Conditoris nostri perfecta cognitio, a solis illis beatis civibus haberi potest, qui in superna illa sublimitate consistunt. Jubar quippe aeterni luminis in sui plenitudine, non in imo praesentis exilii, sed de statu respicitur aeternae sublimitatis. Unde bene Ramatha Sophim in monte Ephraim sita perhibetur. Quis est enim mons Ephraim, nisi coelum? Mons quippe est frugifer, qui aeternae pulchritudinis flores, et fructus indeficientis gaudii, semper profert. Bene autem, et Ramatha, et Sophim in Ephraim monte sita perhibetur, quia illa omnipotentis Dei aeterna visio, et altitudo illa civium beatorum, non in terra habetur, sed in coelo. De Ramatha namque se esse insinuans, ait: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem ( Jn, 10, 15). Hinc iterum dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, et Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ( Lc, 10, 22 et Mt, 11, 27). De specula, hoc est sublimi fuit, qui et Judaeos increpans, dicit: Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego autem non sum de hoc mundo ( Jn, 8, 23). De monte Ephraim fuit, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51). De monte Ephraim eum fuisse Joannes Baptista affirmans, ait: Qui de coelo venit, super omnes est ( Jn, 3, 31). Hinc Psalmista ait: A summo coelo egressio ejus ( Ps, 18, 7). Hinc Gentium doctor ait: Secundus homo de coelo, coelestis ( 1Co, 15, 47). Vir ergo, qui unus fuisse asseritur, de Ramatha Sophim de monte Ephraim exstitisse perhibetur: quia qui inter omnes natus supra omnes enituit, inde tantus in terra apparuit, quia de coelo venit. De Ramatha quippe Sophim fuit, quia etsi incomparabilis hic refulsit, magnitudo tamen excellentiae ejus non capitur, nisi ubi ejus perfecta cognitio aeternis civibus exhibetur. Nam hic eum in excellentia virtutis aspexerat, quid dicebat: Quod vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae ( 1Jn, 1, 1). Sed quia magnitudinem excellentiae ejus non viderat, in Ramatha eam nobis repromittit, dicens: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum; sicuti est ( 1Jn, 3, 2).