Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 56 : Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Subaudis erant. Qui namque filii Heli sunt alii, nisi Israelitae secundum carnem, qui Scripturam sacram noverant a patribus editam, et tamen quem Scriptura promiserat nesciebant? Quos nimirum per semetipsam Veritas in Evangelio increpat, dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est ( Jn, 8, 56). Et item: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Nescierunt ergo Dominum, qui venientem in carne nostra Redemptorem spreverunt. Unde per Isaiam queritur, dicens: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit ( Es, 1, 3). Quasi dicat: Et incarnationis meae vias ei longe ante per prophetas aperui, et tamen id quod promiseram exhibitum non accepit. Quare et officium sacerdotum ad populum nesciit. Officium sacerdotale quippe cognosceret, si ad redemptionem humani generis eum qui a lege et prophetis fuerat promissus jam venisse praedicaret. In quem profecto quia non solum non credidit, sed etiam persequendo insanivit, et Dominum nesciit, et ad populum officium sacerdotum. Cujus tamen malitia minor esset, si qui prodesse minoribus Redemptoris adventum praedicando noluit, nocere timuisset. Sequitur ergo, et dicit: Sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat in lebetem, vel caldarium, aut in ollam, sive in cacabum, et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdotibus ( S1, 2, 13 et S1, 2, 14).