V. 34 :
Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit
peccatum, servus est peccati.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 2
Quasi dicat, in notitiam pravae imitationis ejus paulatim defluitis:
sed pravitatis ejus exempla, quibus vos sponte submittitis, relinquere
sponte minime potestis.
Omnis
enim,
qui facit peccatum, servus est peccati
(
Jn, 8, 34)
. Quibus ergo peccata dominantur, per se ab eorum jugo
liberari nequeunt. Nam saepe ad Dominum cum precibus veniunt,
liberari petunt, sed exaudiri non possunt. Divino siquidem
judicio cum eis agitur, ut qui noluerunt mala vitare, cum possent, non
possint vitare, cum volunt: et qui sponte incurrunt mala praecognita,
fugere non possint experta. Quare et causam insinuans, qua
exaudiri prohibeantur, ait: Quia petistis vobis
regem. Quasi aperte dicat: Quia illud vobis
dari postulastis, in quo haec omnia futura, me praedicente,
cognovistis. Haec, ut superius dixi, in typo praelatorum
carnalium de futura regis conversatione praedicuntur: ut ab ejus
petitione quiescerent, in quo tanta mala cognovissent. Sed
habent corda reproborum, ut malum cito proponant, et a malo proposito
non celerius resipiscant. Quare et subditur:
Noluit autem populus audire vocem Samuelis,
sed dixerunt: Nequaquam. Rex enim erit super
nos, et erimus nos quoque, sicut omnes gentes, et
judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et
pugnabit bella nostra pro nobis
(
S1, 8, 19 et
S1, 8, 20).
Commentaires
Gregorius I (540-604)