Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 44 : Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ipsi quidem contemnunt, qui nequaquam hunc esse mundi Redemptorem credunt: de quibus profecto ipsa Veritas in Evangelio queritur, dicens: Cives autem ejus oderant illum, et miserunt legationem post eum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos ( Lc, 19, 14). Sed eorum jam ignobilitatem cernimus, quia et genere et conditione proscribuntur. Genere quidem ignobiles sunt, quia ab ipsa Veritate audierunt: Vos ex patre diabolo estis ( Jn, 8, 44). Conditione etiam ignobiles sunt, quia amissa libertate, et regno, perpetua gentium servitute deprimuntur. Sed poenarum ordinem clarius ostendit, dicens: Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua ( S1, 2, 31).
  • Liber 3, Caput 2
    • Esse spiritalia praelia beatus Apostolus ostendit, dum sanctae Ecclesiae castra ad victoriam cohortatur, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et contra spiritales nequitias in coelestibus ( Ep, 6, 12). De quibus profecto praeliis etiam consequendae victoriae consilium praebens, ait: Et scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei ( Ep, 16, 17) . Hinc Petrus exhortans dicit: Solliciti estote, et vigilate in orationibus, quia adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide ( 1P, 4, 7 et 1P, 5, 8). Dum ergo Israelitis praelia per litteram referuntur, interna et spiritalia designantur. Philisthiim namque cadentes poculo interpretantur; quo nimirum nomine reprobi angeli exprimuntur, quia per abundantiorem potum superbiae statum perdiderunt aeternae vitae. Eis quippe velut poculo cadere fuit potum superbiae sine omni mora retractionis assumere. Nam quod potatur facile sumitur. De quorum profecto cadentium principe velut de potante Dominus dicit: Quia in veritate non stetit ( Jn, 8, 44). Velut enim potu corruit, qui, superbiae suae velocitate ebrius, in ea qua fuerat conditus veritate nec ad momentum stetit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. Nunc ergo facitequoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum ejus, ( S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isbosethfilio Saul, ad David, prompto ac devoto animo, conveniat? nisi quod doctores sancti,qui patris lucerna merito dicuntur, lumine fidei, et scientiae plenissimi, inuniversis gentibus nomen Domini praedicant, et exhortantur, quatenus, spreta idolorumcultura, et relicto errore confusionis, cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, quivero manu fortis, et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus esse, apropheta describitur, sine mora festinent venire, etsub ejus imperio, perpetuostudeant permanere. Nam et Joab, qui Abner dolo loquens, et percutiens in inguine, interfecit, nonalium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fidelessubvertere satagit, et per libidinis noxiae cogitationes, interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem frater interpretatur. Omnium inimicorum diabolus est caput, unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo persecutione David noster immunis est, quia Deus neminem tentat. Ipse autem intentator malorum est, ( Jc, 1) qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (voir: 1Ti, 2) . Per invidiam enim diaboli, mors intravit in totum orbem terrarum. ( Sg, 2) Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum persignificationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, etfidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens: Vos enim, ait, imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt: et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant: ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos, usque in finem. ( 1Th, 2)
  • Liber 2, Caput 21
    • Filii alieni resistent mihi. ( S2, 22, 45) Filii alieni Judaei sunt, quibus dictum est: Vos ex patre diabolo estis. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]
  • Liber 4, Caput 3
    • Facite alveum torrentis hujus et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum nequepluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. ( R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19) Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisirectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contrapopulum ejus, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cumscuto fidei atque armis spiritalibus confligunt? Moab ergo qui de incesto natus est,et interpretatur de patre, bene illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris vestri. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim doloac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani,superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini: Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae, ( R4, 3, 16 et R4, 3, 17) et reliqua. Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum factum a Domino consulit,sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina sitimsuam exstinguant, atque animumreficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis etpluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacrisScripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento aqua replentur, quiasaepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentiadivina. Unde dicit Joannes apostolus: Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. ( 1Jn, 2) -- « Unde bibunt homines et jumenta. » Id est doctinam accipiunt ingeniosiquique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi invenietdocumenti suae salutis. Sequitur: Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, ( R4, 3, 18) etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam aliis praedicare,et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria. Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, ( R4, 3, 19)etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, inquam maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. Unde dicit Apostolus: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam. ( 2Co, 10) Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt fructumbonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis succisapabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctoresdamnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticaeatque philosophicae anathematis pondere obruitur. « Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsaerationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribusEcclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: QuodautemMoabitae, orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasisanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt adpugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucisChristi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyriumdementiam existimant. Sed secundum Apostolum: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus: ( 1Co, 1) quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. ( Rm, 8) Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatursuperbia, de quibus dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo, ( 1Co, 1) pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et superquatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. »Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiampertinet putatur esse robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres favillasquedissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens: Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam ejus abstuli. ( Es, 16) Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab (voir: Jr, 48) , quod « confidebas in munitionibus tuis. » et post pauca; « habens fiduciam ingloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est diesMoab ut veniat et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus estbaculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab. »Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferensmalitia conteratur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 3
    • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus, ( S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David prompto ac devoto animo conveniat, nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna dicuntur, lumine fidei et scientiae plenissimi, in universis gentibus nomen Domini praedicant et exhortantur, quatenus, spreta idolorum cultura, et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, qui vere manufortis et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus, ( Ag, 2) esse a propheta describitur, sine mora festinent venire, et sub ejus imperio perpetuo studeant permanere? Nam et Joab, quem Abner dolo loquens et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere satagit, et per libidinis noxiae contagionem interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem pater interpretatur. Omnium enim iniquorum diabolus caput. Unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo percussione David noster immunis est, quia « Deus neminem tentat (voir: Jc, 1) . Ipse autem intentator malorum est, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (voir: 1Ti, 2) . Per invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum (voir: Sg, 2) . » Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens ait: Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu. Quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Praevenit enim ira Dei super illos usque in finem ( 1Th, 2).
  • Liber 2, Caput 11
    • Cum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae. Viditque mulierem se lavantem ex adverso, super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier? Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bersabee, filia Eliam, uxor Uriae Ethaei. Missisque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata est ab immunditia sua: et reversa est domum suam, concepto fetu, ( S2, 11, 2, S2, 11, 3, S2, 11, 4 et S2, 11, 5) etc. (voir: Isid, sl) Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata, satis ostendunt, quod etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manufortis sive desiderabilis. Bersabee interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illius Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (voir: Ct, 4) ; et huic puteo septenarii numeri nomen, in Spiritus sancti significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (voir: Ac, 2) . Ad quadraginta autem novem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia. Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. ( Ep, 4) Dono itaque spirituali, hoc est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. ( Jn, 4, et ) [mauvais référencement: Jn, 4] Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatio significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga ( Ep, 5) Salvatori primo copuletur. Urias enim interpretatur lux mea Dei; Ethaeus autem abscissus est, sive quia in veritate non stetit; ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 2] sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est; sive quia cadendo, veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, ( 1Co, 11) audens Deo dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, ( Ag, 2) quasi in solario deambulans, quia in sole posuit tabernaculum suum, ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem: et inchoata cum illa primae conventionis nis notitia, postea ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est: qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et poenitentem istum David: qui tam grave in se vulnus iniquitatis ex humilitatis confessione sanavit. (voir: Greg, sl) Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri peccata sunt indita, ut cautela sit minorum ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine propositum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit; sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit; et ne ad desperationem corruamus, fovet. Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus moveatur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondeamus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam subire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quia simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit. Et dum plus percutit, inde eum quem acceperat amittit; atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in arcem virtutum et salutis statum percutit, ut servet; ut qui humilitatem curantis fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum quia in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat. Et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficiet: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat. Ad erudiendum enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit. Sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta ne revelationis magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (voir: 2Co, 12) . Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Potest autem et aliter secundum mysticos sensus haec eadem res accipi, si qua eam puro intellectu rimare voluerit. Cujus autem David in solarium deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum? ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quid vero Urias nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur lux mei Dei. Judaicus populus quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjungit: quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjunxit, quia se per illam praedicare declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare: quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat; et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi adhibendo ministerium sacrificii carnalis, intelligit. Hunc tamen Uriam etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. ( Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur, dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David sacratius? Quid Uria infidelius invenitur, quoniam et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii, sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in ministerio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
  • Liber 4, Caput 3
    • Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus ( R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19), etc. Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem contra mundi principem et contra populum ejus, hoc est, philosophos, haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos cum scuto fidei atque armis spiritualibus ( Ep, 6) confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit: Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis facere ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]. Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur; quibus ait propheta Domini: Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis; et bibetis vos, et familiae vestrae ( R4, 3, 16 et R4, 3, 17). Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes Apostolus: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus ( 1Jn, 2).

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 6
    • Factum est, inquit, inquit, Vide cur etiam Elias hoc faciat, et diligenter adverte. Habebat beatus Elias et pro gratia propheticae dignitatis, et pro divinicultus studio scientiam omnium quae in templis daemonum agebantur. Noverat inter caetera inepta potius quam commenta callidam etiam hujusmodicompositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum, ut arae eorumnon simpliciter ante delubri pedes statuantur, sed pendens crepido supra quastructae sunt, rogus subterranea fornice bajuletur; ad quas ex adversa parteconcavi parietis, occulto aditu descendatur, ac per patulas cavernaspraeparatos ignes doli minister sacrificii tempore clandestinis officiissubministret; quo attonitus miserorum animus, dum nullas desuper videtadhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso comburi, per invisibilempotestatem ignes coelo credat esse delatos. Ne ergo hoc incredulae mentes de divinis suspicarentur altaribus, vallum quodfieri praeceperat aqua jussit impleri, ut si qua esset sub altario prodereturfovea, vel descendens deorsum aqua latentes utique ignes exstingueret. Nec sufficit semel rigasse locum, tertio id agitur; sed nec hoc est contentuspropheta: ipsa altaris ligna praecepit inundari, ut omnis fraudis suspicionesubmota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex, nec populi, nec ipsidubitarent sacerdotes. inquit, clamante eo, Clementissimus enim Deus qui non obliviscitur misereri, nec in ira continetmiserationes suas, rursum ad Israelem Filium suum dignatus est mittere, uteisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret. Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum vel in totomundo defuisse praesignabant. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, a quo etiam Dei prophetasinterfectos Scriptura pronuntiat, principum sacerdotum typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Eliam, Tune es ille qui conturbas Israel? ( R3, 18, 17) hoc ipsum et de Domino principes sacerdotum dixisse Pilato leguntur: Invenimus hunc subvertentem , sive conturbantem, gentem nostram ( Lc, 23, 2); ii enim, ut Dominus legitur eis exprobrasse, filii fuerepatris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae auctoremcrucifigendum impie proclamarent. Vos enim , ait Dominus, de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis; ille enim homicida est et ab initio mendax, et in veritate numquam stetit ( Jn, 8, 44). Abdias autem, cujus nomen interpretatur Servus Domini, qui etiam eo tempore quo Achab prophetas Domini praeceperat trucidari, centum prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat qui ex principibus Judaeorum occulte discipuli Domini erant, hoc est, Nicodemus, et caeteri quos evangelista pronuntiat. Prophetae Baal et prophetae lucorum, scribarum et pharisaeorum typum gerebant, qui sacrae legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus perverterant (voir: Mt, 21) , quibus, Vae futurum Dominus legitur praedixisse (voir: Lc, 11) . Carmelus vero mons, qui interpretatur Scientia circumcisionis, Christifigurabat / Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio, sed qualitercircumcisio accipienda sit, scire praecipimur. Per circumcisionem enim praeputii carnis libidinem atque luxuriam sciendumest abscindendam: per cordis vero circumcisionem immundae cogitationesintelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Elias mactavit in holocaustum atque in frusta concidit,vetus intelligendum est Testamentum, ex quo ad confutandas Judaicassuperstitiones, ea quae de illo scripta fuerunt in multis locis excussisseevangelica praedicatione manifestatur, cum dixisse scribitur. inquit, scribae et pharisaei ( Mt, 23, 2) quod de illis diceret, etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum a falsis prophetis electum, populum significat reprobumper Pharisaeos atque Scribas, seu haereticos non Deo, sed diabolo auctori eorumab ipsis oblatum, transacti meridiei tempus urgentis mundi significabat cursum,in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum sacrificium, quod ipse est,se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit. Altare quod ab Elia curatum est et ex duodecim lapidibus restauratum, sanctaeTrinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim vel in haereticisdestructa fuerat, a Domino per apostolos in Ecclesia reformata est. Ligna vero quae super altare composita fuerant, crucis patibulumpraesignabant, in qua Dominicum affixum est corpus, quod verum et acceptabileDeo Patri fuit holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero signabant Evangelia, in quibusbaptismi sacramentum, quod in nomine sanctae Trinitatis datur, habeturpraeceptum. Ignis quoque, qui lapides altaris et quae super eum fuerant, necnon et aquamvoravit, sanctum Spiritum praesignabat, qui non solum apostolos, sed cunctoscredentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium absumit etsanctificat. Falsi vero prophetae qui ab Elia interfecti leguntur, adversariae accipiendaesunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiat Apostolus triumphasse:sive illi accipiendi sunt, qui adversus Dominum impie proclamasse leguntur, Sanguis ejus super nos et super filios nostros ( Mt, 27, 25); quod utique temporibus Vespasiani et Titi expletum, qui legit Josephumhistoriographum, non ambigit ambiguum. Deinde sequitur historia et dicit: Quod enim Elias exorat ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum fecissepro suis discipulis et qui per verbum illorum credituri erant, evangelistapronuntiat. Ministrum Eliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarumqui ante adventum Salvatoris fuerunt, typum gestasse non dubium est; quibus ingratia Spiritus sancti per omne tempus quod ante adventum Salvatorispraecessit, incarnationem illius praestolare datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur,Dominus ac Redemptor noster accipiendus est; sicut enim vestigium extremumcorporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis et parvus ac puer inmundo existere voluit, qui nos a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini verbi occultissacramentis sunt repleti. Pluvia facta est magna, quia evangelicus imber per apostolorum praedicationemtotius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Elias accinctus lumbis praeibat, diaboli accipiendapotestas est, cui a Domino dicitur, Vade retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum ( Mt, 4, 10 et Mt, 4, 7) (Matth. V); in tantum enim diaboli potestas in adventuDomini inanis exstitit et infirma, ut nec in porcos intrandi haberet licentiam,nisi ei fuisset permissum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Clementissimus enim Deus, qui non obliviscitur misereri, nec in ira continet miserationes suas, rursum ad Israelem filium suum dignatus est mittere, ut eisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret. Tres enim anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum, vel in toto mundo, defuisse praesignabant. Achab vero, cujus nomen interpretatur frater patris, a quo etiam Dei prophetas interfectos pronuntiat Scriptura, principum Sacerdotum typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Heliam: Tu ne es ille, qui conturbas Israel? ( 3, 18, 17) hoc ipsum et de Domino, Sacerdotum principes dixisse Pilato leguntur : Invenimus hunc subvertentem gentem nostram ( Lc, 23, 2). Hic enim, ut Dominus eis legitur exprobrasse, filii fuere patris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae auctorem crucifigendum impie proclamarent: Vos enim (ait Dominus) de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis ( Jn, 8, 44). Ille enim homicida est, et ab initio mendax ( 1Jn, 3, 15): et in veritate nunquam stetit ( 1Jn, 3, 18). Abdias autem cujus nomen interpretatur servus Domini, qui etiam, eo tempore, quo Achab Prophetas Domini praeceperat trucidari, centum Prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum occulti discipuli Domini erant (voir: Jn, 19, 38), hoc est Nicodemus, et caeteri, quos Evangelista pronuntiat. Prophetae Baal, et prophetae Lucorum, scribarum, et Pharisaeorum typum gerebant, qui sacrae Legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus pervertebant, quibus Vae futurum Dominus legitur praedixisse. Carmelus vero mons qui interpretatur scientia circumcisionis, Christi praefigurabat Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio accipienda sit, scire praecipimur: per circumcisionem enim praeputii, carnis libidinem luxuriae, atque luxuriam sciendum est abscindendam. Per cordis vero circumcisionem, immundae cogitationes intelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Helias mactavit in holocaustum, atque in frusta concidit, vetus intelligendum est testamentum, ex quo ad confutandas Judaicas superstitiones, ea quae de illo scripta fuerant, multis in locis excussisse Dominum Jesum evangelica praedicatione manifestat, cum dixisse scribitur : Non legistis, quod dictum est, lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et intellexerunt ( Mt, 21, 42), inquit, scribae, et pharisaei quod de illis diceret ( Mt, 21, 45), etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum a falsis Prophetis electum, populum significat reprobum, per pharisaeos, atque scribas, seu haereticos, non Deo, sed Diabolo auctori eorum. ab ipsis oblatum. Transactum meridiei tempus, vergentis mundi significabat cursum, in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum sacrificium, quod ipse est, se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit. Altare quod ab Helia curatum est, ex duodecim lapidibus restauratum, Sanctae Trinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim, vel in haereticis destructa fuit, a Domino per Apostolos in Ecclesia reformata est. Ligna vero, quae super Altare composita fuerant, crucis patibulum praesignabant, in qua dominicum affixum est corpus, quod verum, et acceptabile Deo Patri fuit holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero significabant Evangelia, in quibus baptismi Sacramentum, quod in nomine Sanctae Trinitatis datur, habetur praeceptum. Ignis quoque, qui lapides altaris, et quae super eum fuerant, nec non et aquam voravit, Sanctum praesignabat Spiritum, qui non solum Apostolos, sed cunctos credentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium assumit, et sanctificat. Falsi vero Prophetae, qui ab Helia interfeci leguntur, adversae accipiendae sunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiavit Apostolus triumphasse, sive illi accipiendi sunt, qui adversum Dominum impie proclamasse leguntur : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros ( Mt, 27, 25). Quod utique temporibus Vespasiani, et Titi expletum, qui legit Josephum historiographum, non habebit ambiguum.