V. 16 :
Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis huius fossas et fossas.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 151. 152. : Tunc per agros iussit fieri fossas Elisaeus, Et populo dixit: Sic loquitur Dominus.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 3
Facite alveum torrentis hujus et fossas.
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum nequepluviam, et alveus iste
replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et jumenta vestra.
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus
vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et
universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis,
et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
(
R4, 3, 16,
R4, 3, 17,
R4, 3, 18 et
R4, 3, 19) Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisirectores
fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contrapopulum
ejus, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cumscuto
fidei atque armis spiritalibus confligunt? Moab ergo qui de incesto natus est,et
interpretatur de patre, bene illis convenit ad quos Dominus dixit:
Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris
vestri.
(
Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim
doloac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi
Christiani,superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini:
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas.
Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et
bibetis vos et familiae vestrae,
(
R4, 3, 16 et
R4, 3, 17) et reliqua. Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum
factum a Domino consulit,sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter
spiritali doctrina sitimsuam exstinguant, atque animumreficiant. Jubet ergo
fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis etpluvia aquarum
largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda
mysteria in sacrisScripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento
aqua
replentur, quiasaepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus
potentiadivina. Unde dicit Joannes apostolus:
Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos
de omnibus.
(
1Jn, 2) -- « Unde bibunt homines et jumenta. » Id est doctinam accipiunt
ingeniosiquique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi
invenietdocumenti suae salutis. Sequitur:
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus
vestras,
(
R4, 3, 18) etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam
aliis praedicare,et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste
victoria.
Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam,
(
R4, 3, 19)etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem
prudentiam intelligere, inquam maxime philosophi et haeretici confidunt.
Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. Unde dicit
Apostolus:
Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem
munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus
scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium
Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.
(
2Co, 10) Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt
fructumbonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis
succisapabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum
obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos
doctoresdamnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas
locutionis haereticaeatque philosophicae anathematis pondere obruitur. «
Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsaerationes
fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribusEcclesiae
circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: QuodautemMoabitae,
orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasisanguinem gladii
existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt adpugnam, invicem
se
occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucisChristi stultitiam
existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyriumdementiam
existimant. Sed secundum Apostolum:
Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei
fortius est hominibus:
(
1Co, 1)
quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax.
(
Rm, 8) Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum
intelligatursuperbia, de quibus dicitur:
Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium
reprobabo,
(
1Co, 1) pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec
dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et superquatuor non adversabo eum,
pro
eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. »Vere enim quidquid in saeculo
dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiampertinet putatur esse
robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres
favillasquedissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum.
Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens:
Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam ejus
abstuli.
(
Es, 16) Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab
(voir:
Jr, 48)
, quod « confidebas in munitionibus tuis. » et post pauca; « habens fiduciam
ingloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est
diesMoab ut veniat et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus
estbaculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab.
»Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper
ferensmalitia conteratur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 3
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas.
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum,
neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis
vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra.
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper
tradet etiam Moab in manus vestras. Et
percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam,
et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque
fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium
operietis lapidibus
(
R4, 3, 16,
R4, 3, 17,
R4, 3, 18 et
R4, 3, 19), etc. Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum
gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem
contra mundi principem et contra populum ejus, hoc est, philosophos,
haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos
cum scuto fidei atque armis spiritualibus
(
Ep, 6) confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur
de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit:
Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis
facere
(
Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]. Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim
persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi
virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur;
quibus ait propheta Domini:
Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non
videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis;
et bibetis vos, et familiae vestrae
(
R4, 3, 16 et
R4, 3, 17). Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a
Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus,
qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum
reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et
ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem.
Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda
mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia
et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam
confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit
Joannes Apostolus:
Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio
ejus docet vos de omnibus
(
1Jn, 2).
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 4
Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. (
R4, 3, 16)
Vel sicut alii dicendum putant multas fossas, id est torrentis hujus, qui
modo exsiccatus est, alveum arentem fodit altius sive profundius et in multis locis,
ut aquas supervenientes in abundantia capere possit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141