V. 9 :
Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam
septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 141. 142. : Rex comitatur Edom; sic tres reges abierunt, Atque Moab regem praecipitare volunt.
liber 4, v. 143. 144. : Septima lux tenet hos in desertis Idumaeae; Flumen abest et fons, et lacus, et pluviae.
liber 4, v. 145. 146. : In varias oras homines, iumentaque tendunt, Fertur aquae modicum quod procul inveniunt.
Commentaires