V. 1 :
Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco,
ingressusque est domum Domini.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 17
Quae cum audisset Ezechias, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco,
ingressusque est domum Domini, et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam
scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium
Amos.
Qui dixerunt ei: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis,
et blasphemiae dies iste.
Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens,
(
R4, 19, 1,
R4, 19, 2 et
R4, 19, 3) etc Scindunt vestimenta sua, quia Rapsacen audiunt blasphemantem.
Scidit et rex vestem suam, quia pro populi et suis esse peccatis credebat,
quodRapsaces usque ad portam venit Hierusalem, et contra Dominum talia sit
locutus. Mira regis humilitas et prudentia! Dimisso regio cultu,
obvolutussacco, ad templumpergit de palatio; principes sacerdotum, non stolis, sed
ciliciis mittit ad Isaiamcoopertos, et dixit: « Dies haec tribulationis nostrae,
correptionis Dei, blasphemiaehostium. » Ponitque similitudinem parturientis feminae
et
dolentis, quae ad partumusque pervenit, et generare non possit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 19
Quae cum audisset Ezechias, scidit vestimenta
sua, et opertus est sacco. Ingressusque domum
Domini, et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam
scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam
prophetam, filium Amos. Qui dixerunt ei: Haec dicit
Ezechias: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste.
Venerunt filii usque ad partum, et vires non
habet parturiens
(
R4, 19, 1,
R4, 19, 2 et
R4, 19, 3), etc.
(voir:
Hier, sl)
Scindunt vestimenta sua, quia Rabsacen audiunt blasphemantem;
scidit et rex vestem suam, quia pro populi et suis peccatis esse
credebat, quod Rabsaces usque ad portam venit Jerusalem, et contra
Dominum talia locutus. Mira regis humilitas et prudentia.
Dimisso regio cultu, obvolutus sacco ad templum pergit de
palatio. Principes sacerdotum non stolis, sed ciliciis,
mittit ad Isaiam coopertos saccis, et dixit: « Dies haec tribulationis
nostrae, et correptionis Dei blasphemiae hostium. » Ponitque
similitudinem parturientis feminae, et dolentis, quae ad partum usque
pervenit, et generare non possit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et ingressus est Heliachim, et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis
vestibus (
R4, 18, 37). Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est, disseramus.
Scindit vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. (voir:
R4, 19, 1) Scindit et ipse
rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod Rabsaces
usque ad
portas Hierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Pro regio ergo cultu
obvolutus
est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Heliachim pontificem, et Sobnam scribam;
et
(voir:
R4, 19, 2) seniores de Sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos Prophetam. In quo
regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes
populi, et
senes sacerdotum non stolis Sacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam
Prophetam
filium Amos.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis