V. 36 :
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 485. 486. : Sennacherib populos tot cernens mane peremptos, In Niniven remeat, ne pariter pereat.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 17
Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
Cumque adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar filii
ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit
Asarhaddon filius ejus pro eo.
(
R4, 19, 36 et
R4, 19, 37) Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod
etiste passus est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni
sui, et adoraret in temploNesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret,
et in delubrum idoli suitriumphans, et gratulabundus incederet contemptor viri Dei:
in
fano falsi nominisdeitrucidatur; nec angelico perit gladio, quod erat commune
compluribus, sed parricidiofiliorum: qui cum fugissent in terram Ararath, quod
intelligitur Armeniae, successitin patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur
misisse habitatores Samariae, neterra remaneret inculta. Ararath autem
regio in Armenia in locis campestribus est, per quam Araxis fluit,incredibilis
ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et
arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non admontes
generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararathimminet
campis.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 19
Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et
mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo
Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus
percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum, et
regnavit Asarhadon filius ejus pro eo
(
R4, 19, 36 et
R4, 19, 37). Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus
pereat, quod et iste passurus est. Cum enim reversus esset in
Ninivem, urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesroch deum
suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui
triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri Dei, in fano
falsi numinis trucidatur, nec angelico perit gladio, quod erat commune
cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in
terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patris locum
Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae, ne
terra maneret inculta. Ararath autem regio in Armenia
campestris est, per quam Araxases fluit, incredibilis ubertatis ad
radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et
arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad
montes generaliter Armeniae delata est, qui appellantur Ararath, sed ad
montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis
(voir:
Ge, 8)
.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et frendens abiit,
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in
templo
Neesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio: fugeruntque
in terram Armeniorum, et regnavit pro eo Asorathan filius ejus (
R4, 19, 35,
R4, 19, 36 et
R4, 19, 37).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis