V. 25 :
Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et
nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae.
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 4
Nunquid non audivisti quod ab initio fecerim? (
R4, 19, 25) id est quomodo
olim Pharaonem et Aegyptios populum meum persequentes submersi? Ex diebus antiquis
plasmavi illud, (
R4, 19, 25) id est in diebus antiquis operatus sum illud, id est illam
vindictam. Et nunc adduxi, (
R4, 19, 25) id est nunc iterum ad exemplum revocare
volo, ut simile in te exerceam. Tibi autem Ezechia hoc erit
signum. (
R4, 19, 29)
Hoc scilicet, quod hostem tuum prosternam, et repellam; hoc erit signum
sequentis propitiationis; quod videlicet terram ab eodem vastatam post ejus abscessum
multipliciter germinare faciam, ut populus meus afflictus abundantia relevetur.
Igitur hoc anno comede quod repereris. (
R4, 19, 29)
Id est contentus esto eo quod habere poteris, ut si quid minus fuerit,
patienter feras. Et si non habes quod semines, ne timeas. In
secundo anno germina sponte nascentia multiplicabuntur; (
R4, 19, 29) in tantum ut abundantia
frugum, et ad praesentem sustentationem, et ad futuram sementem sufficiat.
Propterea, In tertio anno seminate. (
R4, 19, 29)
Porro quod hoc futurum sit, scire poteris ex eo quod regem Assyriorum tibi
modo comminantem repellam, et destruam.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Nunquid non audisti quae olim fecerim? ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc
adduxi: eruntque in columnam, collium pugnantium civitates munitae. Et qui sedent
in eis,
humiles manu, contremuerunt, et confusi sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum,
quae
arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum,
et
introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me, insanisti in
me, et
superbia tua ascendit in aures meas (
R4, 19, 25,
R4, 19, 26 et
R4, 19, 27).
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141
Theutmirus; Claudius Taurinensis