V. 30 :
Et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum
sursum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 4, Caput 27
Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et cepit
eas
(
R4, 18, 13), etc.
Historia manifesta est, et interpretatione non indiget.
In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est, quae velut
contrariaquaedam fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum: ut quod
illi solent in prologis ponere,
Haec dicit Dominus
(
R4, 19, 6), quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc
dixerit,
Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum
(
R4, 18, 19).
Consideremus verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super
baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum
(voir:
R4, 18, 20 et
R4, 18, 21)
, falsum est; nulla enim narrat historia quod Ezechias ad
Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit.
Quodque infert, Si responderis mihi, In Domino Deo nostro
confidimus, verum est; sed rursum jungit mendacium veritati,
quod
abstulerit Ezechias excelsa
illius
et altaria
(
R4, 18, 22); hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut
idololatria et veteri erroredestructo, juberet Dominum adorare in
Hierusalem, ubi erat templum ejus.
Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo
milliapollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non
deimbecillitate venit Judaeorum, qui equitandi carebant scientia; sed
deobservatione mandatorum Dei, qui per Moysen super regem praeceperat
Israel,
Non multiplicabit sibi equos, et uxores plurimas non
habebit
(
Dt, 17, 16 et
Dt, 17, 17).
Ad id autem quod dixerat, Si responderis mihi, In Domino Deo
confidimus, callide prudenterque respondit se non sua
voluntate, sedDomini venisse praeceptis.
Et dixit Eliachim et caeteri ad Rabsacen:
Loquere ad servos tuos Syra lingua, si quid
intelligimus
(
R4, 18, 26), et caetera.
Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis
urbibusJudaeae, in Domino Deo confisus sit, dixeritque ad populum,
inquit,
populus hujuscemodi verbis Ezechiae
(
Ch2, 32, 8).
Unde Rabsaces destruere vult quod ille construxerat, et loquitur ad
populum:
Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat
fiduciam super Domino Deo
(
Es, 36, 14 et
Es, 36, 15).
Rursumque adjiciens comminationem et terrorem:
Ut comedant
, inquit,
stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum
(
Es, 36, 12); per quaeostendit famem eos et penuria sitique esse capiendos;
simulque illecebram jungiformidini, ut quos terrore non vicerat,
repromissionibus et persuasione decipiat dicens:
Facite mecum quod est utile
(
R4, 18, 31).
Ergo sensus est: Facite, inquit, quod vobis prosit et in
benedictionemvestram proficiat.
Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyriorum, et laudate eum ut
dominum,confitemini, ut praemia consequamini.
Et
donec revertar
de Aegypto, sive capta Lobna redeam, habitare inurbe vestra, et
rebus vestris fruimini, postea autem veniam
et transferam vos in terram quae similis est terrae
vestrae
(
R4, 18, 32).
Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae
Judaeaesimilitudinem tam in situ quam in frugibus.
Quodque infert,
Ubi est Deus Emath, et Arphath, et Sepharvaim? Numquid
liberaverunt Samariam de manu mea?
(
R4, 18, 34) ostendit omnium civitatum sivegentium diis serviisse Samaritas;
et quia non erant dii, sed idola, meritocultores vanitatis, ut decebat,
esse submersos ostendit.
Est autem urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesan,
utsupra monuimus.
Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam
Jeremiasscribit.
Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est
locorum,de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in
Locorum librisinvenimus.
Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi
apertedicitur,
Ubi est Deus urbis Sepharvaim
(
R4, 18, 34)? Tametsi pluraliter dictum, utThebarum, Athenarum.
Pro Ana et Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana et Ava posuit;
etquidem in Hebraeo ita scriptum est.
Verum quia syllaba v, quae in medio nominis posita
est,conjunctionem apud eos significat, potest etiam ita distingui ut
dicatur Anteet Gave, ut Aquila transtulit, sive Ana et Ava, ut noster
vertitinterpres.
Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, universa cum consilio;
ideoenim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne eum ad
majoresblasphemias provocaret.
Et ingressus est Eliachim et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis
vestibus.
Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est
disseramus.Scindunt vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem.
Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum et populi
essecredebat, quod Rabsaces usque ad portas Hierusalem venerit, et
contra Dominumtalia sit locutus.
Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco, et de palatio ad templum
gradiens,
Eliachim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de
sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos prophetam
(
R4, 19, 2).
In quo regis consideranda est humilitas atque prudentia.
Ipse pergit ad templum, principes populi et senes sacerdotum non
stolissacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam prophetam
filiumAmos.
Dixerunt
, inquit,
ad eum: Haec dicit Ezechias, Dies tribulationis, et
corruptionis, et blasphemiae
(
R4, 19, 3); dies haec tribulationis nostrae,corruptionis Dei, blasphemiae
hostium.
Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod venerunt
filiiusque ad partum, et virenon habet parturiens.
Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes
irruunt,defensores nostri praeparantur, sed nullatenus ad
praeparataconvalescunt.
Scriptum namque est,
Requiescet super eum spiritus consilii et
fortitudinis
(
Es, 11, 2).
Quae utraque necessario sibi juncta sunt, quia neque virtus sine
consilioesse utilis valet, neque consilium sine virtute.
Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium
perfortitudinem non procedunt? Afflictus igitur atque turbatus Ezechias
rexloquitur dicens:
Dies tribulationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii
usque ad partum, et vires non habet parturiens
(
R4, 19, 3).
Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque
addesiderium efficiendi operis procedunt; sed virtutem non habet
parturiens, duminfirmus quisque consilia haec ad utilitatem aliquam per
partum operis nonperducit.
Sequitur.
Si forte audiat Dominus tuus universa verba Rabsacis, quem
misit rex Assyriorum dominus suus
(
R4, 19, 4).
Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo irascente
tantapatimur; sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis
fiduciam, quoniamvivens Deus blasphematur a cultore idolorum
mortuorum.
Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias;
etiamabsentem regem audierat, et dicit quod respondere deberent Domino
suo,humilitate mixta fiducia conscientiae.
Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est
Dominus; meusenim
haec dicit Dominus: Noli timere verba, quibus
non tu, sed
ego sum blasphematus. Ecce ego mittam ei spiritum, et
audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum
gladio in terra sua
(
R4, 19, 6 et
R4, 19, 7).
Ut duo pariter Ezechias, quae optabat, audiret, se de obsidione et
periculoliberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse
moriturum.
Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum expugnantem
Lobnam
(
R4, 19, 8),etc.
Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et
obsedissePelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse
Thracam regemAethiopum in auxilium, et una nocte juxta Hierusalem 185
millia exercitusAssyrii pestilentia corruisse narrat Herodotus, et
plenissime BerosusChaldaicae scriptor historiae.
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et
legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram
Domino
(
R4, 19, 14), etc.
Contra Sennacherib regis blasphemias solida Ezechias arma arripuit,
rursumquepergit ad templum, et epistolas expandit coram Domino, audacter
Dominumdeprecatus, et solum Deum asserit esse viventem, per quem idola
intelligimusimaginum mortuorum.
Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam,
utprius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui
eidicerent verbum Dei.
Supra Sennacherib, contra quem rogas, Domini ista sententia est:
Virgo filia Sion
et
filia Hierusalem
(
R4, 19, 21), quae ideo virgo appellatur etfilia, quia cunctis gentibus
simulacra adorantibus, haec sola conservatcastitatem religionis Dei et
unius divinitatis cultum.
Subsannavit te atque despexit, et quae ne ad majores te
blasphemiasconcitaret, praesenti non respondebat, post, te abeunte,
movebit caput suum,certa de ultione, secura de poena, et haec locutus
est: Non contra me, sedcontra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed
per servos tuos, ut major essetarrogantia blasphemantis; dixisti enim
quod in quadrigarum tuarum multitudineascenderis altitudinem montium, et
juga Libani succideris, cedros atque abietesillius; quae vel de cunctis
gentibus metaphorice principibusque earum debemusaccipere; vel
Hierusalem quae interpretatur Libanus, ut cedros ejus atqueabietes ad
potentes quosque et optimates, altitudinem vero summitatis
illius,saltumque Carmeli referamus ad templum.
Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigia pedis
mei, omnes rivos aggerum
(voir:
R4, 19, 24)
, hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine
exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus:
juxta translationem, quod omnes populos, qui sub aquarum nomineinterdum
scribuntur, suo vastaret exercitu.
Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod
adblasphemiam ejus sic responderit Dominus.
Num ignoras quod haec quae fecisti mea feceris voluntate, et ego haec
futurapraedixerim, ac per te facienda mandaverim.
Itaque quod olim decreveram, hoc expletum est tempore, ut colles, id
est,principes, qui inter se pugnabant, et civitates munitissimae, me
contrahentemanum meam nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, et
contremiscerent acperirent, et compararentur non olivae et vineae
fructuosisque arboribus, sedfeno et gramini herbisque domatum quae
frugibus impedimenta sunt, et antemarcescunt quam ad maturitatem
perveniant.
Itaque sessionem et egressum et introitum tuum ante cognovi, insaniam
quacontra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus,
per quosolim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam, super sidera
coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo
(voir:
Es, 14, 13)
.
Itaque furor tuus et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam
teultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis te potuisse
viribus, sedmeo arbitrio.
Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te
quasisecurim et serram meam succiderentur et caderent.
Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis
tuis
(
R4, 19, 28), ut blasphemantium ora constringam, et nequaquam ultra talia
loqui audeas,frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferocitatem
domet, et te reducat inAssyrios.
Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum, Comede hoc anno quae
repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur; porro in
anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite
fructum earum
(
R4, 19, 29).
Omnia haec propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur; quid
Sennacheribdixerit, quid ei Dominus responderit, non ad ipsum sermonem
facit, ne forsitandubitet futura quae dicta sunt, et idcirco vel maxime
prophetae apud populumsermonum suorum habebant fidem, quia non solum de
his quae multa post saeculafutura erant, sed etiam quae in continenti,
et post non grandis temporisspatium essent implenda, memorabant, et quod
intra biennium et rex Assyrioruminteriret, et urbi Hierusalem securitas
redderetur.
Hoc erit signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas
quaerepereris; anno autem secundo quae sponte nascuntur, in anno autem
tertio,fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate et metite,
plantate vineas etcomedite fructus earum: siquidem urbis hujus
reliquiae, quae nunc hostilivallantur exercitu, et evasuras esse non
credunt, tantam recipient rerum omniumabundantiam ac felicitatem, ut
instar arboris, alta radice fundatae, pomisdensissimis impleantur.
Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet
radicem deorsum, et faciet fructum sursum
(
R4, 19, 30).
Quid hoc loco radicum nomine nisi latentes cogitationes accipimus, quae
inocculto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt?
Radicem ergodeorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis
multiplicare.
Fructum vero sursum facere, est efficacia operis recta quae
cogitavitostendere.
Mittit ergo radicem deorsum ut faciat fructum sursum, ac si aperte
diceretur:In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio
reddatur.
De Hierusalem etenim et de monte Sion egredientur
reliquiae
(
R4, 19, 31), etimplebunt terram Judaeam non suo merito, sed Dei misericordia,
immo zelo quodadversus impios zelatus est populum suum.
Quod autem ad extremum infert:
Propter me et propter David servum meum
(
R4, 19, 34), illud significat, quod non merito suo, sed Dei
clementiaconserventur; immo patris eorum David memoria, in quo
admonentur et suaenegligentiae, et illius fidei atque justitiae, quod in
tantum justitiam diligatDeus, ut etiam posteros hominum sanctorum non
suo merito, sed majorum virtutetueatur.
Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini et
percussit castra Assyriorum 185 millia
(
R4, 19, 35).
De hoc quoque in Paralipomenon legitur:
Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum
et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum;
reversusque est cum ignominia in terram suam
(
Ch2, 32, 21).
185 millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et
absquevulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus
animas,Domini voluntate; et ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut
sciretpotentiam Dei et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis
illiusmajestatis quem paulo ante contempserat.
De talibus autem rebus agit multa omnipotens Deus per angelos, non ut
ipse abeis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus agant aut
nuntient sinecorporali sono etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos
voluerit, totum ab illoper verbum illud ejus audientes, id est, in ejus
veritate invenientes quid sibifaciendum, quid, quibus, quando,
nuntiandum sit.
Sed tamen non ex angelis homines, sed ex se ipso sicut angelos, ita
hominesbeatificat; nec aliqua ex aliquo tempore, aut ab angelis, aut ab
hominibuscognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis
etiam quid etquando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus
rebus vel exauditurus,vel non exauditurus esset, sine initio ante
praescivit.
Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia
sunt,ideo novit, sed ideo sunt, quinovit.
Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et
adoraretin templo Nesrach deum suum, quasi victoriam de hostibus
reportaret, etdelubrum idoli sui triumphator gratulabundus ingrederetur,
contemptor veri Deiin fano falsi numinis trucidatur, nec angeli periit
gladio quod erat communecum pluribus, sed parricidio filiorum qui
fugerunt in terram Ararath, in quaScriptura Asorathan filium ejus qui
regnavit pro eo testatur misissehabitatores Samariae, ne terra remaneret
inculta.
Ararath autem regio Armeniorum campestris, per quam Araxis fluvius
fluit,incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, quae usque
illucextenditur.
Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante
diluvio, nonad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur
Ararath, sed admontes Tauri altissimos, qui Ararath imminent
campis.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et quodcunque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum
sursum (
R4, 19, 30). Quid hoc loco radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in
occulto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergo deorsum
mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare, fructum vero sursum facere,
est
efficacia operis recta, quae cogitavit, ostendere. Mittit ergo radicem deorsum, ut faciat
fructum sursum (
R4, 19, 30). Ac si aperte diceretur: in imis cogitatio nascitur, ut in summis
retributio reddatur.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis