Liber Quartus Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 11 : Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 17
    • Haec dicit dominus: « Noli timere verba quibus non tu, sed ego sum blasphematus,nec dico omnia quae regi Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam. Sed quia dandus sit ei spiritus non Dei, sed adversarii. Et audito nuntio, revertens ad terram suam corruat gladio, ut duo pariter quaeoptabat Ezechias audire, se ab obsidione liberandum, et inimicum in sua terramoriturum esse. » Reversus est igitur Rapsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisset de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: Ecce ingressus est, ut pugnet adversumte, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Judae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Hierusalem in manus regis Assyriorum. ( R4, 19, 8, R4, 19, 9, R4, 19, 10 et R4, 19, 11) Juxta voluntatem Dei Rapsaces deseruit obsidionem Hierusalem, et perrexit addominum suum, quem vel capta vel deserta Lachis invenit oppugnantem Lobnam. Sennacherib autem occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam nuntios etepistolas, ut eos quos in viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse autem Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamqueexstructis aggeribus urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopum in auxilium,narrat Herodotus.