V. 10 :
Haec dicite Ezechiae regi Iuda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque
dicas: Non tradetur Ierusalem in manus regis Assyriorum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 17
Haec dicit dominus: « Noli timere verba quibus non tu, sed ego sum
blasphematus,nec dico omnia quae regi Assyrio faciam, ne meam videar jactare
potentiam. Sed quia dandus sit ei spiritus non Dei, sed
adversarii. Et audito nuntio, revertens ad terram suam corruat gladio, ut
duo pariter quaeoptabat Ezechias audire, se ab obsidione liberandum, et inimicum in
sua terramoriturum esse. »
Reversus est igitur Rapsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem
Lobnam.
Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: Ecce ingressus est, ut
pugnet adversumte, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec
dicite Ezechiae regi Judae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam,
neque dicas: Non tradetur Hierusalem in manus regis Assyriorum.
(
R4, 19, 8,
R4, 19, 9,
R4, 19, 10 et
R4, 19, 11) Juxta voluntatem Dei Rapsaces deseruit obsidionem Hierusalem, et perrexit
addominum suum, quem vel capta vel deserta Lachis invenit oppugnantem
Lobnam. Sennacherib autem occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam
nuntios etepistolas, ut eos quos in viribus non cepit, sermone terreret.
Pugnasse autem Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamqueexstructis
aggeribus urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopum in auxilium,narrat
Herodotus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 19
Reversus est igitur Rabsaces, et invenit regem
Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod
recesserat de Lachis. Cumque audisset de Tharaca
rege Aethiopiae, dicentes: Ecce egressus est, ut pugnet
adversum te, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam,
dicens: Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus
tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur
Jerusalem in manus regis Assyriorum
(
R4, 19, 8,
R4, 19, 9 et
R4, 19, 10), etc. Juxta voluntatem Dei Rabsaces deseruit
obsidionem Jerusalem, et perrexit ad dominum suum, quem vel capta, vel
deserta Lachis, invenit oppugnantem Lobnam. Sennacherib autem
occurrens regi Aethiopum misit ad Ezechiam nuntios et epistolas, ut eos
quos viribus non cepit sermone terreret. Pugnasse autem
Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pellusium, jamque exstructis
aggeribus, urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopiorum in
auxilium, narrat Herodotus.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)