Liber Quartus Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 37 : Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 487. 488. :

    Sennacherib supplex in templo Nefrat adorat,

    Quem suus Adramelech filius ense necat.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 17
    • Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. ( R4, 19, 36 et R4, 19, 37) Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod etiste passus est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in temploNesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et in delubrum idoli suitriumphans, et gratulabundus incederet contemptor viri Dei: in fano falsi nominisdeitrucidatur; nec angelico perit gladio, quod erat commune compluribus, sed parricidiofiliorum: qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successitin patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae, neterra remaneret inculta. Ararath autem regio in Armenia in locis campestribus est, per quam Araxis fluit,incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non admontes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararathimminet campis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 19
    • Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhadon filius ejus pro eo ( R4, 19, 36 et R4, 19, 37). Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod et iste passurus est. Cum enim reversus esset in Ninivem, urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesroch deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri Dei, in fano falsi numinis trucidatur, nec angelico perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae, ne terra maneret inculta. Ararath autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxases fluit, incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, qui appellantur Ararath, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis (voir: Ge, 8) .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et frendens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Neesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio: fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit pro eo Asorathan filius ejus ( R4, 19, 35, R4, 19, 36 et R4, 19, 37).