V. 1 :
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius
Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae: morieris
enim tu, et non vives.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 491. 492. : Dum pater Isaias Ezechiam visitat aegrum, Hunc dare iuncta iubet, vaticinans obitum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen
creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur:
Miserationes ejus super omnia opera ejus
(
Ps, 144, 9)
. Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas
subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis
poenitentibus indulsit
(voir:
Jn, 3, 1,
Jn, 3, 2 et
Jn, 3, seq)
. Hinc est enim quod Ezechiae regi
(voir:
R4, 20, 1 et
R4, 20, seq)
per prophetae oraculum mortis poena promittitur
(voir:
Es, 38, 1 et
Es, 38, seq)
, sed quia rex, mori metuens, coram Domino se
poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem
timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum
fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in
sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de
domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens:
Nunc autem absit hoc a me
(
S1, 2, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens
Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum
effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis
iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad
haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri
obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod
districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est,
quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae
negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed
quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi
profectum audiamus. Nam sequitur:
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo
(
S1, 3, 19).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias
filius Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae,
morieris enim tu, et non vives.
(
R4, 20, 1)Ne elevaretur cor Ezechiae, post incredibiles triumphos, et de media
captivitatevictoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum. Ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod
quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David, quaedicuntur
futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanumgenus ad
notitiam sui. Dominus poenitens est super malitiis; nulla quae in hoc mundo
hominibus fiunt,absque omnipotentis Dei occultoconsilio veniunt. Nam cuncta
Deus secutura praesens ante saecula decrevit, qualiter per
saeculadisponantur. Statutum quippe jam hominibus est, vel quantum hujus
mundi prosperitas sequiturquantumve adversitatis feritas feriat, nec electos ejus,
aut
immoderata prosperitaselevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque
est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur, nam etsiannos quindecim
Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus; cum eum mori permisit,tunc praescivit
esse moriturum: qua in re quaestio oritur, quomodo ei a Propheta dicitur:
Dispone domui tuae quia morieris tu, et non vives.
(
R4, 20, 1) Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est
vitaaddita. Sed per prophetam Dominus dixit, quo tempore moriipse
merebatur, nec dominicainstituta convulsa sunt, qui autem ex largitate Dei anni vitae
crescerent, hoc quoqueante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinati
foris est additum,sine augmento praesenti fuit intus statutum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit
ad eum Isaias, filius Amos, propheta, dixitque ei: Haec dicit
Dominus Deus: Praecipe domui tuae; morieris enim, et non
unus
(
R4, 20, 1), etc. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles
triumphos et media captivitate victoriam, infirmitate corporis
visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat
sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus
(voir:
Jn, 3)
, et in comminationibus contra David, quae dicuntur futura, nec
facta sunt
(voir:
S2, 12)
. Non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum
genus ad notitiam sui, Dominus poenitens est super malitiis.
Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis
Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura
praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam hominibus, vel quantum hujus mundi
prosperitas sequatur, quantumve adversitatis feritas feriat, ne electos
ejus ut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
Statutum quoque est, quantum in ipsa vita mortali
temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi
ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc praescivit
esse moriturum. Qua in re quaestio oritur: quomodo ei a
propheta dicitur: « Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
» Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita
addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur:
nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni
vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium
vitae, quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae
fuit intus statutum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Isaias
filius Amos, propheta, dixitque ei, haec dicit Dominus: Praecipe domui tuae: morieris
enim
tu, et non vives (
R4, 20, 1).
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis