Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 30 : propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 138. 139. :

    Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

    Quis dolor expectet se puerosque suos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Quibus nimirum verbis arguere majorem ordinem doctorum videtur, qui idcirco in Redemptoris morte consensit, quod oblationum veterum lucra amittere formidavit. Unde et inito consilio cum Pharisaeis, dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (voir: Jn, 11, 47 et Jn, 11, 48) . Et iterum: Videte quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum vadit (voir: Jn, 12, 19) . Ideo igitur filios honoravit, ut comederent, quia a praedicationis intentione conticuit, ne dum veritatem novae oblationis assereret, habere ulterius ad voluptatis suae luxuriam vetera non valeret. Quia ergo magnitudinem qualitatemque reatus exposuit, videamus jam quanta aequitate examinis modum insinuet ultionis. Nam subdens ait: Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, amodo et usque in sempiternum. Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 2
    • Quasi aperta congruaque sententia feriens, dicat: Tu filios tuos honorasti, ut omnis sacrificii primitias ederetis; sed ideo vobis primitiarum jura auferuntur, quia indigne honorati sunt. Quid enim est dicere: Absit a me ut domus tua ministret in conspectu meo, nisi: ab illo vos dejicio culmine cui primitiarum jura debebantur? Mira igitur aequitatis exsecutione comprehensus est, qui unde primitiarum esum inhianter appetiit, inde a primitiarum perceptione jejunavit. Nam Redemptorem mori pertulit, ne sacerdotalia lucra perderet, sed ille de triumpho mortis accepit, unde sacrificii veteris emolumenta destruxit. Dicit autem: Loquens locutus sum, ut domus tua, et patris tui ministraret in conspectu meo; nunc autem absit hoc a me. Quasi verbis apertioribus dicat: Ut in tanto culmine dignitatis stares, te frequenter admonui, sed modo talis non es qualem esse desideravi. Quod quia in Judaici populi reprobatione dicitur, de ordine novorum praedicatorum subjunctum est: Sed qui glorificaverit me, glorificabo eum ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 2
    • Jam quippe glorificantis gloriam cernimus, quia praedicatores sanctae Ecclesiae magno splendore vitae omnipotentis Dei laudes concinunt, atque in universali orbis praelatione gratulantur. Ecce jam sacerdotum vestigiis gentilitas universa substernitur, et eos quibus se gaudet obediendo subjicere patronos gloriatur in coelestibus possidere. Glorificantem se ergo Dominus glorificat, quia a quibus devotas quotidie laudes accipit, ad universi orbis honorem sustollit. An non glorificati gloria est, in terra manere, et coelum claudere? Vitam communiter homines vivere, atque supernas coelorum sedes subditis auctoritate potestatis exhibere? Glorificabat quippe Dominum, qui dicebat: Tu es Christus Filius Dei vivi ( Mt, 16, 16). Sed glorificantem se Dominus glorificavit, quia ei respondit, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis ( Mt, 16, 19). Sed de projectis Judaeorum reprobis subditur: Qui autem contemnunt me erunt ignobiles ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 3
    • Filios quippe et propinquos magis quam Dominum honorat, qui ad sacros ordines personas eligit non ex conversationis honestate, sed amore propinquitatis. Idcirco filii honorati referuntur, ut sacrificii primitias ederent, quia carnales praelati spiritualis honoris culmina carnalibus propinquis ideo tribuunt, ut ecclesiasticis facultatibus ditentur, et in altitudine ordinis cumulentur abundantia ubertatis. Nec curant quales sunt qui ad spirituale ministerium veniunt, sed tantum ut temporali dignitate praeferant quos carnali affectione complectuntur. Queritur ergo honorasse filios, sed scelestos, qui et carnali propinquitate proximi habendi non sunt, si ecclesiasticae doctrinae conversatione nequaquam fulgescunt. Sed qui reprobos provehunt ipsum promotionis ordinem confundere designantur, cum idcirco honoratos filios refert, ut sacrificii primitias ederent. Non enim praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo, ut praedicet, manducare debet. Quod et Paulus insinuat, dicens: Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat ( 1Co, 9, 14) . Hinc iterum dicit: Bovi trituranti non claudatur os (voir: 1Co, 9, 9, 1Ti, 5, 18 et Dt, 25, 4) , ut videlicet praedicator sanctae Ecclesiae ideo comestionem subministret corpori, ut ferre valeat laborem praedicationis. Rectum itaque promotionis ordinem pervertere comprobantur, qui propinquos provehunt, non ad intentionem ministerii, sed ad propositum dignitatis. Quod profecto non facerent, si se et eos in spiritali culmine carnaliter non amarent. Sed si Heli repulsionem intelligunt, sui quoque reatus judicia pertimescant. Nam divina voce dicitur: Honorasti filios tuos magis quam me, ut comederetis omnes primitias populi mei Israel. Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 3
    • Ecce Heli celsitudine dignitatis sententia divina deponitur, qui pro primitiarum esu scelestos filios honorasse convincitur, ut profecto sanctae Ecclesiae praedicatores intelligant quia si carnali amore reprobis spiritalia ministeria scienter committunt, ab illo in quo foris stare videntur culmine interni arbitri aequitate ceciderunt. Et quia subsequenter adjunxit: Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 3
    • Etiam inhonoratum fuisse eorum audacia latenter innuit. Quibus profecto et Paulus idipsum improperans ait: Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes ( Rm, 2, 24). Quia enim decorem acceptae dignitatis per miserae famae sordes maculant, profecto Dominum inhonorant. Digne enim ab honoris arce repellitur, qui ei facit injuriam a quo honoratus fuisse comprobatur. Quo contra generali promissione affirmat, dicens: Sed qui me glorificaverit, glorificabo eum. Deum quippe pastor glorificat qui exemplo bonorum operum ad imitationem fidelium corruscat, qui de sublimitate regiminis ingenti lumine radiat magnae conversationis, qui ad speculum sacrorum ordinum reproborum ministrorum personas non accipit, sed eos ad formam subjecti gregis eligit quos omnis qui imitationem respicit, quia verum in eis lumen sequitur, non offendit. Quibus nimirum per semetipsum Veritas loquitur, dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est ( Mt, 5, 16) . Glorificantes quidem se Dominus glorificat, quia quod electi pastores sanctae Ecclesiae exterius portant de gloria culminis, hoc intus accipiunt ex gratia divinae bonitatis, et honorem quo sublimes sunt in oculis hominum, digno studio in interiori ab internae majestatis largitate promerentur. Quo contra inhonorantium se gloriam a se non esse eis impensam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi ( Os, 8, 4). Ex se namque, et non ex electione summae ordinationis, regnant, quia ad gloriam ecclesiastici culminis non vocantur divinitus, sed per cupiditatem perducuntur. Quos profecto Dominus ignorat, quia eos per internae aequitatis judicium reprobat. Tale est ergo ac si dicat: Et si meus esse videtur honor quem habent, non illum meruerunt obsequio, sed per cupiditatem rapuerunt. Unde et subsequenter adjungit. Qui autem contemnunt me erunt ignobiles ( S1, 2, 30).
  • Liber 2, Caput 4
    • Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur: Miserationes ejus super omnia opera ejus ( Ps, 144, 9) . Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis poenitentibus indulsit (voir: Jn, 3, 1, Jn, 3, 2 et Jn, 3, seq) . Hinc est enim quod Ezechiae regi (voir: R4, 20, 1 et R4, 20, seq) per prophetae oraculum mortis poena promittitur (voir: Es, 38, 1 et Es, 38, seq) , sed quia rex, mori metuens, coram Domino se poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens: Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est, quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi profectum audiamus. Nam sequitur: Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo ( S1, 3, 19).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me. Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. Quare calce abjecistis victimammeam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui, ( S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30 et S1, 2, 31) id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et dicitur: Ut non sit senex in domo tua, ( S1, 2, 31) id est, sacerdos magnus.
  • Liber 1, Caput 2
    • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua. ( S1, 2, 33) Ideo Dominus non penitus ablaturum virum ex domo Heli ab altari suo, dicit utsemper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitate sacerdotii aliumsubstitutum et se eadem dignitate privatum videns, ejus oculi deficerent et animatabesceret prae nimietate moeroris. Mystice haec prophetia de mutatione sacerdotii, nonest in Samuele completa, sed inDomino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps: antequam tempus veniret ex quoista de sacerdotio mutando, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui, ( S1, 2, 30) id est, Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeterisequerentur, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; ( S1, 2, 30) ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt; jam enim venerunt: nullus enimsacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacerdotium, imo sacrificiumChristianorum, toto orbe pollere et se abjectum, deficiunt oculi ejus, et anima ejusdefluit, prae nimietate moeroris. Unde et sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
  • Liber 1, Caput 2
    • (voir: Aug, sl) Mystice autem haec prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David; et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt ( S1, 2, 30 et S1, 2, 31), dicit Dominus. Ecce isti sunt dies qui pronuntiati sunt. Jam enim nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: « Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharaonis: et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. » Quis patrum fuit hujus in illa Aegypti servitute, unde cum liberati essent electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmus impletum. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus. et defluit anima ejus prae nimietate moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: « Et omnis qui supererit domui tuae decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees die uno morientur ambo. » Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus: quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur ad illum jam pertinet sacerdotem cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Jesu, Novi Testamenti vero sacerdote, dicuntur:

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 3
    • Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est: Christum Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat, adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christumoportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod et hic commemoratum est,illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28). Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmusimpletum. Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre nolentiumoculis ingeruntur. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32). Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequiturpertinet: Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.
  • Liber 1, Caput 4
    • Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdotedicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35). Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, etalia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me ( Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis istadici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus ( He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30). Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit ( S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atquesalvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2); et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo ( S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius prophetadixit, Reliquiae salvae fient (voir: Es, 10, 22) ; unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmistatestante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum ( Ps, 11, 7). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui: ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel (voir: S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31 et S1, 2, 32) . Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat. Nam cum diceret, Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt. Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Nam et illud quod ibi sequitur, Suscitabo mihi sacerdotem fidelem ( S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur. Quod vero adjungitur: Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Christi homines remanserunt. De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient ( Rm, 9, 27). Unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 15). De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est, Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente primi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjunxit, Et offert nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum. probatum terrae, purgatum septuplum ( Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9] . In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 52). Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur dicitur per virum Dei ad Heli: Quare abjecisti munera mea, et victimam meam, quam praecepi, ut offerretis in templo, ( S1, 2, 29) usque dum dicit: Qui contemnunt me erunt ignobiles. ( S1, 2, 30). (Sed cum aliquo discrimine Vulgata sic vertit: Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur ( S1, 2, 29) etc.)
  • Liber 1, Caput 1
    • Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat. ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
  • Liber 1, Caput 1
    • Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. ( S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. ( He, 3, 6) Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ( S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. ( S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit ( S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de qua scriptum est : Et requievit omnis Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7] Et paulo post abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, ( S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo Heli hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo? ( S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit, reliquiae salvae fient, ( Rm, 9, 27, Es, 10, 21 et Es, 10, 22) unde et Apostolus: Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est, qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt (voir: Ac, 2, 41) . Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio ( Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet: Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. ( Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit? dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus : Plebs sancta, regale sacerdotium. ( 1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: (Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. ( Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron (voir: He, 5, 6 et He, 7, 11) , sed secundum ordinem Melchisedech.