V. 2 :
Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti
magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit
Deus cum eo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen
creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur:
Miserationes ejus super omnia opera ejus
(
Ps, 144, 9)
. Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas
subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis
poenitentibus indulsit
(voir:
Jn, 3, 1,
Jn, 3, 2 et
Jn, 3, seq)
. Hinc est enim quod Ezechiae regi
(voir:
R4, 20, 1 et
R4, 20, seq)
per prophetae oraculum mortis poena promittitur
(voir:
Es, 38, 1 et
Es, 38, seq)
, sed quia rex, mori metuens, coram Domino se
poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem
timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum
fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in
sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de
domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens:
Nunc autem absit hoc a me
(
S1, 2, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens
Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum
effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis
iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad
haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri
obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod
districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est,
quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae
negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed
quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi
profectum audiamus. Nam sequitur:
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo
(
S1, 3, 19).
Commentaires
Gregorius I (540-604)