Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 5 : Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 5
    • Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisaei. Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasciomnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? ( R4, 5, 9, R4, 5, 10, R4, 5, 11 et R4, 5, 12) Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam videlicetEcclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Jordane septies lavaret, et sicsanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores Dominusdicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. ( Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3] Et item: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. ( Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16]Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator nosterbaptismum nobis consecravit. Quod autem Naaman indignatus de tali responso, lavationem aquae Jordanicaedespexit, simplicitatem significatrudium, qui spiritualem non potuerunt intelligereefficaciam; quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei. ( 1Co, 2)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 5
    • Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei. Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet caro tua sanitatem atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me ( R4, 5). Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisei nostri, sanctam videlicet Ecclesiam, missum ab eo nuntium consilium accepit, ut se in Jordane septies lavaret, et sic sanitatem reciperet atque mundaretur, quia per angelicos praedicatores Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ( Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3]. Et item: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur ( Mc, 16). Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator noster baptisma nobis consecravit. Quod autem Naaman, indignans de tali responso, lavationem aquae Jordanicae despexit: simplicitatem significat rudium, qui spiritalem non potuerunt intelligere efficaciam, quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei ( 1Co, 2).