V. 11 :
Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret
nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus
Elisaei.
Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in
Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans
invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret
me.
Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasciomnibus aquis
Israel, ut laver in eis et munder?
(
R4, 5, 9,
R4, 5, 10,
R4, 5, 11 et
R4, 5, 12) Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam
videlicetEcclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Jordane septies lavaret,
et sicsanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores
Dominusdicit:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei.
(
Jn, 3, 5) [mauvais référencement: Jn, 3] Et item:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit,
condemnabitur.
(
Mc, 16, 16) [mauvais référencement: Mc, 16]Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator
nosterbaptismum nobis consecravit. Quod autem Naaman indignatus de tali
responso, lavationem aquae Jordanicaedespexit, simplicitatem significatrudium, qui
spiritualem non potuerunt intelligereefficaciam;
quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei.
(
1Co, 2)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(voir:
) Jam nunc historia Naaman Syri persequenda est. Superius ostendimus Heliseum
typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae, qui leprosus
erat, et
suggerente ancilla ad beatum Heliseum sanandus advenit, populum gentium figuravit.
Puella vero
parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriam ducta, uxori Naaman
servitium
exhibebat, et dominae suae suggesserat, quod si ad beatum Heliseum pergeret, sanitatem
consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata, quia
ut
Apostolus ait: Nullum ad perfectum perducere valuit (
He, 7, 19); omnis enim
perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum, quae in lege de castitate,
et
sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietate, caeterisque virtutibus habebant
Scripturae, ad universas pervenerat nationes: quia licet in tempore illo in sola Judaea
prophetia floruerit, fieri tamen non poterat, nisi ut etiam ad alias vicinas gentes
beata ejus
notitia perveniret. Et quanquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva
eisdem
serviebat, quia idolatriae cultui deditae erant. Tamen audivit Naaman puellam, et
venit ad
Heliseum sanandus a lepra: et populus gentium, qui audivit famam legis, et prophetiam,
veniens
ad Christum, ab omnium peccatorum lepra purgandus. Quid tamen dixit beatus Heliseus
per
nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei : Vade, inquit, lavare septies
in Jordane (
R4, 5, 10). Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane
(voir:
R4, 5, 11 et
R4, 5, seq), indignatus est, et volebat renuere, sed ab amicis suis consilio accepto
acquievit ut lavaretur, et purgatus est. Hoc significavit, quia populus gentium, antequam
Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit: sed postea dicentibus
apostolis, ad sacramentum baptismi fideliter venit. Heliseus namque in praefiguratione
futurorum Naaman Syrum videre noluit, et tamen minime despexit: sic nimirum Dominus
Jesus
Christus populum gentium, qui eum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute
non
fecit. Dixit ergo Heliseus ad Naaman: ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod
sicut Heliseus mittit Naaman ad Jordanem fluvium, ita a Christo populus gentium missus
est ad
baptismum. Quod autem Heliseus non per se ipsum Naaman aut tetigit, aut baptizavit,
hoc
significatum est, quod Christus, non per seipsum venit ad populum gentium, sed per
apostolos
suos, quia illis dixit : Ite, et baptizate omnes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti (
Mt, 28, 19): et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum
gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate
consecravit. Quod audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane indignatus est dicens
:
Nunquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana
et Pharphar, ut in ipsis laver, et munder? Haec illo dicente consilium dederunt servi
sui, ut
acquiesceret prophetae consilio.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis