V. 19 :
Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 4
Dixitque Naaman, ut vis. Fiat, (
R4, 5, 17) scilicet voluntas tua.
Ecce non rogo amplius ut mea accipias; sed tamen obsecro (
R4, 5, 17)
ut tua concedas. Concede mihi servo tuo, ut de hac terra (
R4, 5, 17) sancta in
qua Deus verus adoratur, tollam et feram mecum onus duorum burdonum. (
R4, 5, 17)
Quare autem portare voluerit terram subjungit. Non enim faciet
servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (
ultra holocaustum)
Adhuc igitur terram ferre volebat. Ut ex ea in terra sua altare
faciat Domino, in quo immolaret. Abiit ergo ab eo electo tempore. (
R4, 5, 19)
Ambiguitate dictionis in terrae spatium et tempus deceptus esse videtur.
Nam in Hebraeo sic expressius sonat: Abiit ab eo ergo quasi aliquando
terrae spatio et sic convenienter adjungitur: Dixitque Giezi puer, id est
famulus, viri Dei, (
R4, 5, 20) simile est quod in Genesi legitur: Eratque vernum
tempus et ingrediebar Ephratha (
Gn, 48). In Hebraeo expressius
sonat: Et adhuc spatium terrae, subauditur supererat: Et ingrediebar
Ephratha.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141