V. 14 :
Descendit, et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei: et restituta est caro
eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 103. 104. : Utque propheta iubet, Naaman Iordanis in unda Est vicibus septem lotus, abitque lepra.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi
sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe
facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis?
Descendit et lavit in Jordane septies, juxta sermonem viri Dei, et restituta est
caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
(
R4, 5, 12,
R4, 5, 13 et
R4, 5, 14) Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud
mandatumpropheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius
est
(voir:
Mt, 11)
. Et secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet Deum, et
operatur justitiam, acceptus est illi.
(
Ac, 10) -- Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro
ejussicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per
invocationemseptiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis
vitaeinfantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur.
Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18]
Auctor incertus
Liber 4, Caput 20
Jam. nunc historia Naaman Syri prosequenda est.
Superius ostendimus Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris.
Naaman vero princeps militiae Syriae
(
R4, 5, 1), qui leprosus fuerat
(voir:
R4, 5, 1)
, etsuggerente ancilla ab beatum Elisaeum sanandus advenit,
populum gentiumfiguravit.
Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in
Syriamducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae
suggesserat quod si adbeatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem
consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula
nuncupata est, quia, ut Apostolus ait
(voir:
He, 7)
, nullum ad perfectum perducere valuit: omnisenim perfectio in
Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum quae in lege decastitate et
sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietatecaeterisque
virtutibus habebantur, ad universas pervenerat nationes: quia licetin
tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non
poterat,nisi ut etiam ad illas vicinas gentes beata ejus notitia
perveniret; etquamquam eamdem custodire contenderent, tamen velut
captiva eisdem serviebat,quia idololatriae cultui deditae erant.
Audivit Naaman puellam, et venit ad Elisaeum sanandus a lepra; et
populusgentium audivit famam legis prophetiae, et venit ad Christum ab
omniumpeccatorum lepra sanandus.
Quid tamen dixit beatus Elisaeus per nuntium ad Naaman, videamus.
Ait enim ei,
Vade
, inquit,
lavare septies in Jordane
(
R4, 5, 10).
Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane,
indignatusest, et volebat renuere; sed ab amicis suis consilio accepto,
acquievit utlavaretur, et purgatus est.
Hoc significavit quia populus gentium, antequam Christus
crucifigeretur, ipsoper se Christo loquente non crediderunt, sed postea
docentibus apostolis adsacramentum baptismi fideliter venit.
Elisaeus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre
noluit, ettamen minime despexit; sic nimirum Dominus Jesus Christus
populum gentium, quieum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua
salute non fecit.
Dixit ergo Elisaeus ad Naaman ut lavaretur septies in Jordane.
Notandum quod Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; ita
Christuspopulum gentium missurus erat ad baptismum.
Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman aut tetigit aut baptizavit,
hocsignificatum est, quod Christus non per se ipsum venit ad populum
gentium, sedper apostolos suos, quia illis dixit:
Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti
(
Mt, 28, 19).
Et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in
illofluvio sanitatem receperit, quem postea Christus suo
baptismateconsecravit.
Audiens vero Naaman ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est
dicens:
Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina
Damasci Abana, et Pharphar, ut in ipsis laver et munder?
(
R4, 5, 12) Haec illo dicente, consiliumdederunt servi sui ut acquiesceret
prophetae consilio.
Quid autem hoc significet, intuendum est.
Sanctus Elisaeus sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris, et
Naamanfigurabat populum gentium.
Quod vero de suis fluminibus sanitatem se recepturum esse credebat,
hocindicabat quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis
meritispraesumebat.
Sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt,
reciperesanitatem omnino non possunt.
Unde nisi ad exemplum Naaman, humanum genus consilium Elisaei audisset,
idest, per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset, ab
originaliet actuali lepra liberari non potuisset.
Sive aliter flumina Damasci, quorum aquas Naaman Syrus meliores
aquisJordanis esse opinabatur, hujus mundi sapientiam significant, quam
populusgentium priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens,
evangelicapraecepta negligens, contemnebat.
Lavare septies
(
R4, 5, 10), dixit, propter septiformem gratiam Spiritus sancti,quae in
Christo Domino requievit.
Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus
incolumbae specie super eum venit.
Cum ergo in figura baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta
est, inquit Scriptura,
caro ejus tamquam pueri parvuli
(
R4, 5, 14).
Hanc similitudinem in populo Christiano compleri videmus, quia omnes
quibaptizantur, sive senex sit, sive juvenis, omnes tamen infantes
appellantur,quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et
Ecclesiam noviregenerantur.
Prima generatio perducit ad mortem, secunda generatio perducit
advitam.
Prima generatio filiae irae, secunda generatio vasa misericordiae,
sicutApostolus dicit:
In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes
vivificabuntur
(
1Co, 15, 22).
Quo modo Naaman senex septies lavando factus est velut puer, sic
populusgentium cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum
maculis velutlepra perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur, ut in
eo nec originalis necactualis peccati lepra remaneat; et qui fuerat
criminum ponderibus curvus, adexemplum Naaman salutari lavacro
renovatur, ut parvulus, et prima stolainduitur.
De qua Apostolus ait:
Quicumque in Christo baptizati estis, Christum
induistis
(
Ga, 3, 27).
emundatione Naaman Syri, decima virtus ponitur Elisaei.
Denarius enim numerus consummationem sive perfectionem demonstrat, quia
infine mundi Dominus legitur advenisse, in quo universis lepra
infidelitatisaspersis cognoscitur salus attributa.
Quod vero posteaquam mundatus est Naaman munera obtulit beato Elisaeo,
etille accipere noluit Christi in hoc gratia figuratur, quae ideo gratia
dictaest quia gratis datur; sic enim ipse Dominus in Evangelio
discipulis dixit:
Infirmos curate, mortuos suscitate, daemone sejicite: gratis
accepistis, gratis date
(
Mt, 10, 8).
Dixitque interea Naaman ad Elisaeum: Obsecro, concede mihi
servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim
faciet ultra servus holocaustum aut victimas diis alienis, nisi
Domino soli
(
R4, 5, 17).
Onus terrae duorum burdonum, incarnationis Christi praetendebat
sacramentum,cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet
et praeputio ob spemaeternae beatitudinis portare non renuit.
Posthaec refert eadem Scriptura quod interrogaverit Elisaeus Jezi
puerumsuum:
Sic enim propheta Elisaeus puerum suum Jezi absens corpore vidit
accipientemmunera, quae dedit illi Naaman Syrus, quem propheta memoratus
a lepraedeformitate mundaverat, quod servus nequam, Domino suo non
vidente, latenter sefecisse putaverat, quanto magis in illo corpore
spiritali videbunt sanctiomnia, non solum si oculos claudant, verum
etiam unde sunt corpore absentes?Tunc enim erit perfectum illud de quo
loquens Apostolus ait:
Ex parte
,inquit,
scimus, et ex parte prophetamus; cum autem
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est
(
1Co, 13, 9 et
1Co, 13, 10) [mauvais référencement: He, 13]
.
Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostendere quantum ab illa
quaefutura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam
quipraecipua hic sanctitate sunt praediti:
Cum essem
, inquit,
parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi
parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem
factus sum vir, evacuavi quae parvuli erant; videmus
nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut
et cognitus sum
(
1Co, 13, 11 et
1Co, 13, 12) [mauvais référencement: He, 13]
.
Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda
est illivitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus
accipientem munera servumsuum, ubi ipse non erat.
Itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile
aggravabitanimam, sed incorruptibile nihil impediet, illis sancti ad ea,
quae videndasunt, oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum
suum videndum nonindiguit, indigebunt? Namque, secundum interpretes
septuaginta, ista sunt ad Jezi verba prophetae: Nonne cor meum erat
tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et
accepisti pecuniam? et caetera.
Sic autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus:
Nonne cor meum
, inquit,
in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in
occursum tui?
(
R4, 5, 26) Corde suo ergo dixit se hoc vidisse propheta,adjutus quidem
mirabiliter, nullo dubitante, divinitus; sed quanto amplius tuncomnes
munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus; habebunt
tamenetiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque
erit illisspiritus per spiritale corpus: neque enim ille propheta, quia
eis non indiguit,ut videret absentem, non eis usus est ad videnda
praesentia: quae tamen viderespiritu posset, etiam si illos clauderet,
sicut vidit absentia, ubi cum eisipse non erat.
Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis
nonvisuros, quem spiritu semper videbunt; sed utrum videbunt et per
oculoscorporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est: si enim
tantum poteruntin corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi
spiritales, quantumpossunt isti, quales nunc habemus, procul dubio per
eos Deus videri nonpoterit.
Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea
illanatura, quae non continetur loco, sed ubique tota est.
Jezi, minister Elisaei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a
NaamanSyro accepit, et post paululum leprae contagione est percussus,
Judaeproditoris typum gessisse non dubium est: sicut enim Jezi ideo
serviebat beatoElisaeo, ut pecuniam posset acquirere, ita et Judas
propterea adhaeserat DominoSalvatori, ut fraudem faceret, et terrenas
divitias congregaret.
Denique sic de illo in Evangelio scriptum est,
Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur,
exportabat
(
Jn, 12, 6).
Nam Jezi qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut dominus
suusconsecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus in aeternum meruit
crudelilepra perfundi; Judas vero per amorem pecuniae et apostolatus
gratiam perdidit,et laqueo vitam finivit.
Ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra Ecclesiam intus in
animapeccati lepra esse perfusos, qui contra Dominica praecepta
ministerium quodgratis acceperunt gratis non administrant, et pro omni
opere quod in Ecclesiagerunt non futuram mercedem, sed praesentem
quaerunt retributionem; potest enimJezi etiam Judaeorum populum
figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur,quo ab ea populus
gentium liberatur.
Denique sic infideles Judaei in passione clamaverunt:
Sanguis ejus super nos, et super filios nostros
(
Mt, 27, 25): tunc enim peccati lepraperfundi meruerunt, quando super
coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt:
Tolle, tolle, crucifige eum
(
Jn, 19, 15)! Ergo eo tempore in illisremansit lepra, quo ad nos transiit
gratia.
Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est dicens:
Vobis
,inquit,
oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia vos indignos
judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes
(
Ac, 13, 46).
Quando doctrina apostolorum ad gentes transiit, tunc in miseris
Judaeispeccati lepra permansit.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 16
Eliseus Christum figuravit, Naaman vero populum gentium.
Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi
Naaman Syrus
(
Lc, 4, 27), quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum
suorum circumdati erant.
Sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum
mundatae sunt:
Praecepit ergo Eliseus Naaman dicens: Vade et lava te septies in Jordane, et
recipiet sanitatem caro tua, et mundaberis.
Et abiit et lavit, et facta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et
mundatus est a lepra
(voir:
R4, 5, 10 et
R4, 5, 14)
. Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus
baptizatus sit.
Naaman aquis Jordanis ablutus est, et a lepra mundatus, quia populus gentium
aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est purgatus.
Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figuravit, per cujus
operationem remissio peccatorum in baptismo datur, quia sicut corpus
visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus
sancti a peccatis omnibus emundatur.
Giezi autem, qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus
haereditavit, eos designat qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt,
quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat.
Eliseus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit, quia ab eis quos
divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt; et
ideo haeredes leprae eorum efficiuntur, quia in malis quae isti per gratiam Dei
contempserunt permanentes, damnationem sibi perpetuam acquirunt.
Naaman iste Syrus, qui interpretatur fidelis virtus eorum, cor
populi demonstrat nationum, quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed
per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate
purgatum.
Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam
Judaeis conservare non valentibus, gentes rapuere, salutem sperare commonitus,
septies lavare jubetur, quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu
sancto regenerat, salvat.
Unde jure caro ejus post lavacrum velut caro pueri parvi apparuisse
memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater
infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est:
Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis
(
Es, 9, 5), cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur, et ut
cuncta hic baptismi scires sacramenta permonstrata, in quo abrenuntiare Satanae
fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli
per omnia Domino serviturus.
Patrem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet
quoque Dominici corporis participatione confirmari.
Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus imbuitur,
id est populus gentium Judaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Cum ergo in figura baptismi Naaman fluvio descendisset, facta est, inquit Scriptura,
caro ejus tanquam pueri parvuli (
R4, 5, 14). Hanc similitudinem in populo Christiano
compleri videmus, quia omnes qui baptizantur, sive senex, sive juvenis, omnes tamen
infantes
appellantur, quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam novi
regenerantur. Prima generatio perducit ad mortem: secunda generatio perducit ad vitam.
Prima
generatio filios irae facit: secunda generatio vasa misericordiae: sicut Apostolus
dicit:
In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (
1Co, 15, 22). Quomodo ergo Naaman senex
septies lavando factus est velut puer, sic populus gentium cum esset peccatis veteribus
senex,
et multis iniquitatum maculis, velut lepra, perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur,
ut
in eo, nec originalis, nec actualis lepra peccati remaneat, et qui fuerat criminum
ponderibus
curvus, ad exemplum Naaman, salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stola
induitur.
De qua Apostolus ait: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (
Ga, 3, 27). In
emundatione Naaman Syri decima virtus ponitur Helisei. Denarius enim numerus consummationem,
sive perfectionem demonstrat, quia in fine mundi Dominus legitur advenisse, in quo
universis
gentibus lepra infidelitatis adspersis salus cognoscitur attributa. Quod vero, posteaquam
mundatus est Naaman, munera obtulit beato Heliseo, et ille accipere noluit, Christi
in hoc
gratia figuratur, quae ideo gratia dicta est, quia gratis datur. Sic enim ipse Dominus
in
Evangelio discipulis suis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate,
leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date (
Mt, 10, 8).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis